<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa019.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Haeretici nuptias auferunt, psychici ingerunt. Illi nec semel, 
isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris? Inter alienos
spadones et aurigas tuos tantundem quereris de domestico obsequio
<pb xml:id="v.1.p.762"/>
quantum de fastidio extraneo. Proinde te laedunt qui abutuntur
quemadmodum qui non utuntur. Verum neque continentia
eiusmodi laudanda, quia haeretica est, neque licentia defendenda,
quia psychica est. Illa blasphemat, ista luxuriat; illa destruit nuptiarum
deum, ista confundit. Penes nos autem, quos spiritales
merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam
religiosa est quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum
creatore sunt. Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat;
illa non cogitur, ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum.
Unum matrimonium novimus, sicut unum deum. Magis honorem
refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. Sed psychicis
non recipientibus spiritum ea quae sunt spiritus non placent. Ita,
dum quae sunt spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt,
<bibl n="Gal. V, 17."/> ut contraria spiritus. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit,
et spiritus adversus carnem. Quid autem concupiscet
caro quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in primordio
<bibl n="Gen. VI, 3."/> extranea spiritus facta est. Non, inquit, permanebit spiritus meus
in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.</p></div></div></body></text></TEI>