Haeretici nuptias auferunt, psychici ingerunt. Illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris? Inter alienos spadones et aurigas tuos tantundem quereris de domestico obsequio quantum de fastidio extraneo. Proinde te laedunt qui abutuntur quemadmodum qui non utuntur. Verum neque continentia eiusmodi laudanda, quia haeretica est, neque licentia defendenda, quia psychica est. Illa blasphemat, ista luxuriat; illa destruit nuptiarum deum, ista confundit. Penes nos autem, quos spiritales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam religiosa est quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum creatore sunt. Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat; illa non cogitur, ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum. Unum matrimonium novimus, sicut unum deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. Sed psychicis non recipientibus spiritum ea quae sunt spiritus non placent. Ita, dum quae sunt spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt, ut contraria spiritus. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit, et spiritus adversus carnem. Quid autem concupiscet caro quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est. Non, inquit, permanebit spiritus meus in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint. Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant, nec ulla magis ex causa paracletum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem, et quidem durissimae illis, ut iam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu, an capiat paracletum aliquid tale docuisse quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem sarcinam domini. De utroque autem ipse dominus pronuntiavit. Dicens enim, Adhuc multa habeo quae loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea, cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem, satis utique praetendit ea acturum illum quae et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquando onerosa, ut idcirco non edita. Ergo, inquis, hac argumentatione quidvis nova et onerosum paracleto adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit. Non utique. Adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei, et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina. Ante quis de deo haereticus sit necesse est, et tunc de instituto. Paracletus autem multa habens edocere quae in illum distulit dominus, secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur qualem credimus, cum toto ordine dei creatoris, et ipsum glorificabit, et de ipso commemorabit, et sic de principali regula agnitus illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur, licet onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paracleto edocerentur, non minus istis onerosa quam illis a quibus nondum tunc sustinebantur. Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis, an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum, ut et ipso spadone, ad quem spectans et apostolus propterea et ipse c(??)stratus continentiam mavult. Sed salvo, inquis, iure nubendi. Plane salvo, et videbimus quousque, nihilominus iam ex ea parte destructo qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini mulierem non contingere. Ergo malum est contingere. Nihil enim bono contrarium nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui habeant uxores sic sint quasi non habeant, quo magis qui non habent habere non debeant. Reddit etiam causas, cur ita suadeat, quod inupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio quis suo placeat. Et possum contendere, non mere bonum esse quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet. Permissio habet causam aliquando et necessitatis. Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat quam quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius est nubere quam uri, quale id bonum intellegendum, quod melius est poena? quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum? Bonum illud est quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut et si alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris quod ab altiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius nubere, non adiciens quo melius sit? Fit ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione, quae dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos. Si tamen discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Quid nunc, si omnem indulgentiam nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique conversus ad alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio, non ego, sed dominus, ostendit illa quae supra dixerat non dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae aestimationis. At ubi ad continentiam reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes, Puto autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut si quid indulserat ex necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. Sed et Ioannes monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo manifestius, Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet, castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne. De spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est eius. Caro autem docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. Igitur si omnia ista obliterant licentiam nubendi, et condicione licentiae inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tempus omni rei, inquit) supremam iam carni fibulam imponere, iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc tempus in collecto factum sit, annis circiter CLX exinde productis? Nonne ipse apud te retractares: Vetus haec disciplina est, praemonstrata iam tunc in carne domini et voluntate, dehinc in apostolorum eius tam consiliis quam exemplis? Olim sanctitati huic destinabamur. Nihil novi paracletus inducit. Quod praemonuit, definit: quod sustinuit, exposcit. Et nunc recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum quod et abstulisse decuisset, si quae velit Christus intellegas. In hoc quoque paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat. Secedat nunc mentio paracleti, ut nostri alicuius auctoris. Evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis, neque novam neque extraneam esse monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam Christianorum, ut paracletum restitutorem potius sentias eius quam institutorem. Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri quam ipse census generis humani? Unam feminam masculo deus finxit, una costa eius decerpta, et utique ex pluribus. Sed et in praefatione ipsius operis, Non est, inquit, bonum homini solum eum esse, faciamus adiutorium illi. Adiutores enim dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. Adiecit et legem de futuro, siquidem prophetice dictum est, Et erunt duo in unam carnem; non tres, neque plures: ceterum iam non duo, si plures. Stetit lex. Denique perseveravit unio coniugii in auctoribus generis ad finem usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur. Alioquin si deus voluisset, et esse potuissent; certe de filiarum suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens Evam, si hoc pie fieret. At ubi primum scelus, homicidium, in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit quam duae nuptiae. Neque enim refer, duas quis uxores singulas habuerit, an pariter singulae duas fecerint. Idem numerus coniunctorum et separatorum. Semel tamen vim passa instituio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis illius. Secundus Lamech nullus exstitit, quomodo duabus maritatus. Negat scriptura quod non notat. Aliae diluvium iniquitates provocanerunt, semel defensae, quales fuerunt, non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre censetur. Iterum duo in unam carnem crescere et redundare suscipiunt, Noë et uxor filiique eorum in unicis nuptiis. Etiam in ipsis animalibus monogamia recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur. Ex omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam, ut vivant tecum masculus et femina: erunt de animalibus volatilibus secundum genus, et de omnibus serpentibus terrae secundum genus ipsorum: duo ex omnibus introibunt ad te, masculus et femina. Edem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et femina, uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus cum binis feminis introire non licuit. Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initium dirigi a Christo; sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. Ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum Α ad Ω usque volvitur et rursus Ω ad Α replicatur, catur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis recursum ad initium, ut omnis dispositio in eum desinens per quem coepta est, per sermonem scilicet dei qui caro factus est, proinde desinat quemadmodum et coepit. Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit, et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare quam inde dimissus est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit secundum initium, quod tibi et in Adam censetur et in Noë recensetur. Elige in quo eorum initium tuum deputes. In ambobus te sibi monogamiae censura defendit. Sed et si initium transmittit ad finem, ut Α ad Ω, quomodo finis remittit ad initium, ut Ω ad Α, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde videamus, an id ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eadem te forma conveniat novissimus quoque Adam in qua et primus, quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exilium. Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne. Si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram, quam apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem. Vides igitur quemadmodum etiam in Christo novans censum non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis quod spiritu ille est, licet et quod fuit in carne aeque esse debueris.