<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Reddimus et cetera. ad noua enim nunc documenta properamus. <lb/>
            in limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, <lb/>
            quae infantem dominum et agnouit et multa super eo praedicauit<lb n="25"/>
            expectantibus redemptionem Israelis, post egregium <lb/>
            titulum ueteris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque testimonio <lb/>
            augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae <lb/>
            debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis <lb/>
            et saepe ieiunis. ipse mox dominus baptisma suum, et in <lb n="30"/>
            suo omnium, ieiuniis dedicauit habens efficere panes ex lapidibus, <lb/>
            etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita uorator et <lb/>
            potator fuisset. immo nouum hominem in ueteris sugillationem

<note type="footnote"> 19] cf. Dan. 10, 12 sq. 24] cf. Luc. 2,-37 sqq. </note>

<note type="footnote"> 9 ultra <hi rend="italic">Iun:</hi> ultro <hi rend="italic">B</hi> 10 praescientia <hi rend="italic">fort</hi>. 11 quod <hi rend="italic">Rig</hi> 17 in <hi rend="italic">add. <lb/>
             Gd</hi> 22 illi <hi rend="italic">Gel:</hi> illis <hi rend="italic">B</hi> 23 reddidimus uetera <hi rend="italic">Lat,</hi> reddemus et cetera. <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 24 prophetes <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            uirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per <lb/>
            escam temptare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. prae- <lb/>
            - stituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis. cur <lb/>
            enim triste, quod salutare? docuit etiam aduersus diriora daemonia <lb/>
            ieiuniis proeliandum. quid enim mirum, si eadem operatione <lb n="5"/>
            spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? denique, <lb/>
            ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio <lb/>
            spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, <lb/>
            ieiunia eius legimus exaudita. puto autem et apostolus in secunda <lb/>
            Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda <lb n="10"/>
            post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Principalis haec species in castigatione uictus potest iam <lb/>
            de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare <lb/>
            ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. nam exceptio <lb/>
            eduliorum quorundam portionale ieiunium est. inspiciamus <lb n="15"/>
            igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem, si non et in <lb/>
            his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio <lb/>
            est. redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum <lb/>
            et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque <lb/>
            exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat, <lb n="20"/>
            . ceterum spiritu insuper cultos. dedit enim deus adolescentulis <lb/>
            scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in <lb/>
            omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsum <lb/>
            quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum. <lb/>
            anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in <lb n="25"/>
            recogitatum incidisset uisionis, aliam formam humiliationis <lb/>
            prospexit. in illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens <lb/>
            per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et <lb/>
            uinum non introierunt in os meum, oleo unctus non <lb/>
            sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus <lb n="30"/>
            transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo <lb/>
            es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, <lb/>
            qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi

<note type="footnote">7] cf. Act. 10, 4. 10] cf. 2 Cor. 11, 27. 27] Dan. 10, 2 sq. <lb/>
            31] ibid. 10, 1. 12. </note>

<note type="footnote"> 20 qui <hi rend="italic">C,</hi> quis <hi rend="italic">B</hi> 23 somniis <hi rend="italic">Gel:</hi> somnis <hi rend="italic">B</hi> 25 in recogitatum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> regi cogitatum <hi rend="italic">B</hi> 27 lugens <hi rend="italic">Gel:</hi> legens <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            coram deo, exauditum est uerbum tuum, et ego introiui <lb/>
            uerbo tuo. ita xerophagiarum miseratio et humiliati <lb/>
            metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes <lb/>
            faciunt. reuertor etiam ad Heliam. cum corui illum <lb/>
            pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe<lb n="5"/>
            Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine <lb/>
            dubio panem solum et aquam obtulit? defecerant corui, qui <lb/>
            eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem <lb/>
            alicunde de conuiuio regis ministrum cum instructissimo ferculo <lb/>
            raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu <lb n="10"/>
            leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? sed <lb/>
            constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et <lb/>
            persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse <lb/>
            uiuendum. tali uictu Dauid exomologesin suam expressit cinerem <lb/>
            quidem edens uelut panem, id est panem uelut cinerem <lb n="15"/>
            aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino. <lb/>
            habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem <lb/>
            deo uouerat et Aaronem consecrarat. nam de Samuele mater, <lb/>
            et uinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et <lb/>
            ipsa deum orabat. et dominus ad Aaron: uinum et siceram <lb n="20"/>
            non bibetis, tu et filius tuus post te, si quandoingrediemini <lb/>
            tabernaculum uel ascendetis ad altare, et <lb/>
            non moriemini. adeo morientur qui non sobrii in ecclesia <lb/>
            ministrauerint. sic et Israeli proximo exprobrat et potum: <lb/>
            dabatis sanctificatis meis uinum. et haec autem strictura<lb n="25"/>
            potus xerophagiae portio est. quamquam ubi abstinentia <lb/>
            uini aut a deo exigitur aut ab homine uouetur, illic intellegatur <lb/>
            etiam pabuli pressura formam praestruens potui. qualis enim <lb/>
            esus, talis et potus. uerisimile non est, ut quis dimidiam <lb/>
            gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. an autem

<note type="footnote"> 14] cf. Ps. 101, 10. 19] 1 Reg. 1,15. 20J Leu. 10, 9. 24] <lb/>
            Amos 2,13. </note>

<note type="footnote"> 2 humiliati <hi rend="italic">scripsi:</hi> humiliatio <hi rend="italic">B,</hi> ieiunationis humiliatio <hi rend="italic">Wissowa</hi> <lb/>
            5 Bersabe <hi rend="italic">Iudaeae Gel:</hi> Bersabae Iuda <hi rend="italic">B</hi> 6 illi <hi rend="italic">Urs</hi> 10 Danieli <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            Daniel <hi rend="italic">B</hi> lacu <hi rend="italic">Lat:</hi> lacum <hi rend="italic">B</hi> 19 bibet <hi rend="italic">Gel:</hi> bibi <hi rend="italic">B</hi> 21 filii tui <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            26 potus <hi rend="italic">Gel:</hi> potius <hi rend="italic">B</hi> 27 est uini <hi rend="italic">B,</hi> ista uini <hi rend="italic">Hartelius;</hi> est <hi rend="italic">om. Gel <lb/>
             alterum</hi> aut <hi rend="italic">add. Gel</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="286"/>
            et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim <lb/>
            et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat, <lb/>
            uel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem <lb/>
            propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico uino <lb/>
            monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex deuotione <lb n="5"/>
            abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc <lb/>
            ipso abstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate <lb/>
            dissuasit. 
</p></div></div></body></text></TEI>