Reddimus et cetera. ad noua enim nunc documenta properamus. in limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnouit et multa super eo praedicauit expectantibus redemptionem Israelis, post egregium titulum ueteris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicauit habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita uorator et potator fuisset. immo nouum hominem in ueteris sugillationem 19] cf. Dan. 10, 12 sq. 24] cf. Luc. 2,-37 sqq. 9 ultra Iun: ultro B 10 praescientia fort . 11 quod Rig 17 in add. Gd 22 illi Gel: illis B 23 reddidimus uetera Lat, reddemus et cetera. Hartelius 24 prophetes B uirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam temptare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. prae- - stituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis. cur enim triste, quod salutare? docuit etiam aduersus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus exaudita. puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat. Principalis haec species in castigatione uictus potest iam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. nam exceptio eduliorum quorundam portionale ieiunium est. inspiciamus igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est. redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat, . ceterum spiritu insuper cultos. dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum. anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset uisionis, aliam formam humiliationis prospexit. in illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et uinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi 7] cf. Act. 10, 4. 10] cf. 2 Cor. 11, 27. 27] Dan. 10, 2 sq. 31] ibid. 10, 1. 12. 20 qui C, quis B 23 somniis Gel: somnis B 25 in recogitatum Gel: regi cogitatum B 27 lugens Gel: legens B coram deo, exauditum est uerbum tuum, et ego introiui uerbo tuo. ita xerophagiarum miseratio et humiliati metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes faciunt. reuertor etiam ad Heliam. cum corui illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? defecerant corui, qui eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de conuiuio regis ministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse uiuendum. tali uictu Dauid exomologesin suam expressit cinerem quidem edens uelut panem, id est panem uelut cinerem aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino. habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem deo uouerat et Aaronem consecrarat. nam de Samuele mater, et uinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. et dominus ad Aaron: uinum et siceram non bibetis, tu et filius tuus post te, si quandoingrediemini tabernaculum uel ascendetis ad altare, et non moriemini. adeo morientur qui non sobrii in ecclesia ministrauerint. sic et Israeli proximo exprobrat et potum: dabatis sanctificatis meis uinum. et haec autem strictura potus xerophagiae portio est. quamquam ubi abstinentia uini aut a deo exigitur aut ab homine uouetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui. qualis enim esus, talis et potus. uerisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. an autem 14] cf. Ps. 101, 10. 19] 1 Reg. 1,15. 20J Leu. 10, 9. 24] Amos 2,13. 2 humiliati scripsi: humiliatio B, ieiunationis humiliatio Wissowa 5 Bersabe Iudaeae Gel: Bersabae Iuda B 6 illi Urs 10 Danieli Lat: Daniel B lacu Lat: lacum B 19 bibet Gel: bibi B 21 filii tui Pam 26 potus Gel: potius B 27 est uini B, ista uini Hartelius; est om. Gel alterum aut add. Gel et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat, uel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico uino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex deuotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipso abstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.