<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit <lb/>
            et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque <lb/>
            omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis <lb n="5"/>
            quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret <lb/>
            homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. nam <lb/>
            et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior <lb/>
            uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis <lb/>
            ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus <lb n="10"/>
            eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim <lb/>
            autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis <lb/>
            Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron <lb/>
            mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in <lb/>
            terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus <lb n="15"/>
            et panes in plenitudinem comedebamus. quomodo <lb/>
            eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam <lb/>
            istam fame? eadem uentris praelatione deploraturus <lb/>
            erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis <lb/>
            et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. quis nos <lb n="20"/>
            uescet carne? uenerunt in mentem nobis pisces quos <lb/>
            in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones <lb/>
            et porri et cepe et allia. at nunc anima nostra arida, <lb/>
            nihil nisi manna uident oculi nostri. ita et illis xerophagiae <lb/>
            panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam <lb n="25"/>
            caelum fragrare malebant. et ideo tam ingratis gratiora et <lb/>
            esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et <lb/>
            exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur. <lb/>
            <note type="footnote"> 14] Ex. 16, 2 sq. 20] Num. 11, 4 sqq. </note>

<note type="footnote"> 8 resculpserat <hi rend="italic">Gel:</hi> sculpserat <hi rend="italic">B</hi> 10 dominis <hi rend="italic">lim</hi> dominus eius <lb/>
            uisus est <hi rend="italic">del. Scal</hi> 11 est] et <hi rend="italic">Urs</hi> mananti <hi rend="italic">Gel:</hi> manantis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 incopiosae <hi rend="italic">Gel:</hi> in copiose <hi rend="italic">B</hi> 13 detrimenta <hi rend="italic">C,</hi> detrimento <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            16 quoniam <hi rend="italic">C</hi> 17 interficiendam <hi rend="italic">Gel:</hi> interficiendum <hi rend="italic">B</hi> 21 uescet <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> uescetur <hi rend="italic">B,</hi> pascet <hi rend="italic">lun</hi> mentem <hi rend="italic">Gel:</hi> mente <hi rend="italic">B</hi> 25 panis <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            panes <hi rend="italic">B</hi> 26 fragrare <hi rend="italic">Bmg, Gel,</hi> flagrare <hi rend="italic">B</hi> </note> 
<pb n="280"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>