<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus <lb/>
            omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam <lb/>
            propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam <lb n="5"/>
            uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem? <lb/>
            nam in primordio quidem herbidum solummodo et <lb/>
            arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne <lb/>
            faenum sementiuum seminans semen quod est super <lb/>
            terram, et omne lignum quod habet in semetipso <lb n="10"/>
            fructum seminis sementiui uobis erit in escam. postea <lb/>
            uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terrae <lb/>
            et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris <lb/>
            et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut <lb/>
            holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in <lb n="15"/>
            sanguine animae suae non edetis. nam et hoc ipso, <lb/>
            quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per <lb/>
            sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse <lb/>
            manifestum est. ad haec respondemus non competisse onerari <lb/>
            hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime <lb n="20"/>
            tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non <lb/>
            potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. <lb/>
            aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse <lb/>
            unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum. <lb/>
            iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium, <lb n="25"/>
            adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis <lb/>
            de manu fratris et de manu bestiae omnis. itaque iustitiam <lb/>
            iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam <lb/>
            supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, <lb/>
            plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, <lb n="30"/>
            cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus,

<note type="footnote">8] Geu. 1, 29. 14] Gen. 9, 2. 26] cf. Gen. 9, 5. </note>

<note type="footnote"> 2 unico <hi rend="italic">Gel:</hi> uno <hi rend="italic">B</hi> 4 modulantis <hi rend="italic">C,</hi> moderantis <hi rend="italic">B</hi> 8 arboreum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> arborum <hi rend="italic">B</hi> 9 sementiuum <hi rend="italic">Gel:</hi> sementinum <hi rend="italic">B;</hi> sic <hi rend="italic">et postea</hi> <lb/>
            14 serpentis <hi rend="italic">B,</hi> uiuentis <hi rend="italic">C</hi> 17 esui <hi rend="italic">C, om. B</hi> 23 aeque <hi rend="italic">Pam: atque B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in <lb/>
            maioris licentiae occasione. 
</p></div></div></body></text></TEI>