Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem? nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne faenum sementiuum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementiui uobis erit in escam. postea uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terrae et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in sanguine animae suae non edetis. nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum. iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, 8] Geu. 1, 29. 14] Gen. 9, 2. 26] cf. Gen. 9, 5. 2 unico Gel: uno B 4 modulantis C, moderantis B 8 arboreum Gel: arborum B 9 sementiuum Gel: sementinum B; sic et postea 14 serpentis B, uiuentis C 17 esui C, om. B 23 aeque Pam: atque B primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. quis nos uescet carne? uenerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. at nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri. ita et illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur. 14] Ex. 16, 2 sq. 20] Num. 11, 4 sqq. 8 resculpserat Gel: sculpserat B 10 dominis lim dominus eius uisus est del. Scal 11 est] et Urs mananti Gel: manantis B 12 incopiosae Gel: in copiose B 13 detrimenta C, detrimento B 16 quoniam C 17 interficiendam Gel: interficiendum B 21 uescet Gel: uescetur B, pascet lun mentem Gel: mente B 25 panis Urs: panes B 26 fragrare Bmg, Gel, flagrare B