<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui <lb/>
            periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante <lb/>
            omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. <lb/>
            tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit <lb/>
            rationis auctoritas a primordio recensendae. acceperat Adam <lb n="5"/>
            a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, <lb/>
            moriturus si gustasset. uerum et ipse tunc in psychicum reuersus <lb/>
            post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum <lb/>
            in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam <lb/>
            capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, <lb n="10"/>
            pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit. <lb/>
            manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae <lb/>
            ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum <lb/>
            recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium <lb/>
            recusationem. teneo igitur a primordio homicidam <lb n="15"/>
            gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi <lb/>
            deus nulla ieiunia praecepisset. ostendens tamen, unde sit <lb/>
            occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, <lb/>
            qui offensam demonstrarat. ultro cibum, quibus modis quibusque <lb/>
            temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum<lb n="20"/>
            famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio <lb/>
            causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus <lb/>
            hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram <lb/>
            illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem <lb/>
            incontinentiae culpam. porro, cum et ipse ieiunium mandet <lb n="25"/>
            et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium <lb/>
            appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum <lb/>
            hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et <lb/>
            obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut <lb/>
            homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam <lb n="30"/>
            offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem

<note type="footnote"> 24] cf. Ps. 50, 18. </note>

<note type="footnote"> -1 firmare <hi rend="italic">Seal</hi> 8 ecstasim <hi rend="italic">B</hi> 12 periit <hi rend="italic">Gel:</hi> perit <hi rend="italic">B</hi> 18 intelligenda <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> intelligendae <hi rend="italic">B</hi> 19 ultro <hi rend="italic">Gel:</hi> ultio <hi rend="italic">B,</hi> ut ultro <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            22 me <hi rend="italic">add. Gel</hi> 26 concassatam <hi rend="italic">B</hi> • cibi <hi rend="italic">Gel:</hi> sibi <hi rend="italic">B</hi> 27 uictum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> uictus <hi rend="italic">B</hi></note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro <lb/>
            unico inlicito plura licita contemnens? 
</p></div></div></body></text></TEI>