<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos <lb/>
            opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi <lb/>
            decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens, <lb/>
            erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis <lb n="15"/>
            anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur <lb/>
            de populo suo. certe in euangelio illos dies ieiuniis. <lb/>
            determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos <lb/>
            esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus <lb/>
            et propheticis uetustatibus. ubi uolunt enim, adgnoscunt <lb n="20"/>
            quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem. itaque <lb/>
            de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio <lb/>
            nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic <lb/>
            et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum <lb/>
            et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde <lb n="25"/>
            nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae <lb/>
            feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti <lb/>
            neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora <lb/>
            nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. xerophagias <lb/>
            uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae <lb n="30"/>
            superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam

<note type="footnote"> 14] Leu. 16,29 sqq. 23,27. 21] Luc. 16,16. Matth. 11,13. 29] cf. <lb/>
            Act. 3, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 secunda <hi rend="italic">Urs:</hi> secundae <hi rend="italic">B</hi> 2 prima <hi rend="italic">Urs:</hi> primae <hi rend="italic">B</hi> 6 ne <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            8 haeresim <hi rend="italic">B</hi> 10 quaqua <hi rend="italic">C</hi> 13 Mosi <hi rend="italic">Gel</hi> 22 differenter <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            27 passiue <hi rend="italic">Gel:</hi> passim <hi rend="italic">B</hi> currant <hi rend="italic">Gel:</hi> currunt <hi rend="italic">B</hi> 28 supremam diei <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> suprema iudici <hi rend="italic">B</hi> 30 affectati <hi rend="italic">Gel:</hi> adfecti <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides <lb/>
            libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam <lb/>
            ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo <lb/>
            admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita <lb/>
            iubeant cibis abstinere a deo conditis. et ideo nos esse iam <lb n="5"/>
            tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes <lb/>
            a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis <lb/>
            mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. <lb/>
            quibus, oro te, ignibus? credo, quibus nuptias saepe <lb/>
            deducimus et cenas quotidie coquimus? sic et cum Galatis nos <lb n="10"/>
            quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum. <lb/>
            iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium <lb/>
            dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed <lb/>
            opera iustitiae, quae subtexit; et ipsum dominum in euangelio <lb/>
             ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse, <lb n="15"/>
            non his communicari hominem quae in os inferantur, sed <lb/>
            quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque <lb/>
            in notationem: ecce homo uorator et potator! sic et apostolum <lb/>
            docere, quod esca nos deo non commendet, neque <lb/>
            abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. <lb n="20"/>
            his et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut <lb/>
            unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria <lb/>
            existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente <lb/>
            scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. et scimus, <lb/>
            quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: <lb n="25"/>
            opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et <lb/>
            proximum tamquam me. in his enim duobus praeceptis tota <lb/>
            lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum <lb/>
            meorum inanitate.

<note type="footnote"> 3] cf. 1 Cor. 10, 25. 6] cf. 1 Tim. 4, 1 sq. 10] cf. Gal. 4, 10. <lb/>
            12] Es. 59, 4 sq. 15] cf. Marc. 7,15. 18] Matth. 11,19. 19] cf. 1 Cor. 8, 8. </note>

<note type="footnote"> 4 detestatore <hi rend="italic">Gel:</hi> de testatore <hi rend="italic">B</hi> 9 credo <hi rend="italic">Gel:</hi> trado <hi rend="italic">B</hi> 15 uictum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> uictus <hi rend="italic">B</hi> 16 communicari <hi rend="italic">C,</hi> coinquinari <hi rend="italic">B</hi> 22 superuacua <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            superuaouam <hi rend="italic">B</hi> necessaria <hi rend="italic">Gel:</hi> necessariam <hi rend="italic">B</hi> 23 sublati <hi rend="italic">Pam:</hi> dilati <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            diminuti <hi rend="italic">Gel</hi> officia, praeponente <hi rend="italic">Gel:</hi> officinam praeponentes <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            officia, praepotente <hi rend="italic">Scal,</hi> officia praeponentes <hi rend="italic">hm</hi> 27 tanquam me <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            mihi <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="277"/>
             
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui <lb/>
            periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante <lb/>
            omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. <lb/>
            tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit <lb/>
            rationis auctoritas a primordio recensendae. acceperat Adam <lb n="5"/>
            a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, <lb/>
            moriturus si gustasset. uerum et ipse tunc in psychicum reuersus <lb/>
            post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum <lb/>
            in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam <lb/>
            capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, <lb n="10"/>
            pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit. <lb/>
            manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae <lb/>
            ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum <lb/>
            recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium <lb/>
            recusationem. teneo igitur a primordio homicidam <lb n="15"/>
            gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi <lb/>
            deus nulla ieiunia praecepisset. ostendens tamen, unde sit <lb/>
            occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, <lb/>
            qui offensam demonstrarat. ultro cibum, quibus modis quibusque <lb/>
            temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum<lb n="20"/>
            famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio <lb/>
            causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus <lb/>
            hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram <lb/>
            illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem <lb/>
            incontinentiae culpam. porro, cum et ipse ieiunium mandet <lb n="25"/>
            et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium <lb/>
            appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum <lb/>
            hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et <lb/>
            obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut <lb/>
            homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam <lb n="30"/>
            offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem

<note type="footnote"> 24] cf. Ps. 50, 18. </note>

<note type="footnote"> -1 firmare <hi rend="italic">Seal</hi> 8 ecstasim <hi rend="italic">B</hi> 12 periit <hi rend="italic">Gel:</hi> perit <hi rend="italic">B</hi> 18 intelligenda <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> intelligendae <hi rend="italic">B</hi> 19 ultro <hi rend="italic">Gel:</hi> ultio <hi rend="italic">B,</hi> ut ultro <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            22 me <hi rend="italic">add. Gel</hi> 26 concassatam <hi rend="italic">B</hi> • cibi <hi rend="italic">Gel:</hi> sibi <hi rend="italic">B</hi> 27 uictum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> uictus <hi rend="italic">B</hi></note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro <lb/>
            unico inlicito plura licita contemnens? 
</p></div></div></body></text></TEI>