Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo. certe in euangelio illos dies ieiuniis. determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus. ubi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem. itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. xerophagias uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam 14] Leu. 16,29 sqq. 23,27. 21] Luc. 16,16. Matth. 11,13. 29] cf. Act. 3, 1. 1 secunda Urs: secundae B 2 prima Urs: primae B 6 ne Lat 8 haeresim B 10 quaqua C 13 Mosi Gel 22 differenter Rig 27 passiue Gel: passim B currant Gel: currunt B 28 supremam diei Gel: suprema iudici B 30 affectati Gel: adfecti B 18* Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. et ideo nos esse iam tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. quibus, oro te, ignibus? credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus? sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum. iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae, quae subtexit; et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator! sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. his et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. et scimus, quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me. in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate. 3] cf. 1 Cor. 10, 25. 6] cf. 1 Tim. 4, 1 sq. 10] cf. Gal. 4, 10. 12] Es. 59, 4 sq. 15] cf. Marc. 7,15. 18] Matth. 11,19. 19] cf. 1 Cor. 8, 8. 4 detestatore Gel: de testatore B 9 credo Gel: trado B 15 uictum Urs: uictus B 16 communicari C, coinquinari B 22 superuacua Gel: superuaouam B necessaria Gel: necessariam B 23 sublati Pam: dilati B diminuti Gel officia, praeponente Gel: officinam praeponentes B, officia, praepotente Scal, officia praeponentes hm 27 tanquam me B, mihi C Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. uerum et ipse tunc in psychicum reuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit. manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem 24] cf. Ps. 50, 18. -1 firmare Seal 8 ecstasim B 12 periit Gel: perit B 18 intelligenda Gel: intelligendae B 19 ultro Gel: ultio B, ut ultro Hartelius 22 me add. Gel 26 concassatam B • cibi Gel: sibi B 27 uictum Urs: uictus B aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?