Nam et si mauult opera iustitiae, non tamen sine sacri- ficio, quod est anima conflictata ieiuniis. ille certe deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes. manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis auidissimus usque ad choleram 6] Rom. 14, 17. 7J 1 Cor. 8, 8. 14] cf. Matth. 5, 6. 20] Es. 58, 3 sqq. 25] cf. Ps. 51, 18 sq. 27] cf. Num. 11, 4. 13. 32 sqq. 1 incursare fort. 9 abundabimus Harrisius: abundauimus B 13 ieiunarit C, ieiunauit B 17 in ordinaria Gel: inordinaria B 18 diuitias - om. Gel 21 uoluntates Pam: uoluptates B 28 monumenta Gel: munimenta B 29 ortygometras Rig: ortygometra B, ortygometram Scal ortygometras cruditando. eliditur pro templi foribus senior Heli, filii eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum, ob haec signa ad satisfactionem inuitatus a rege plane excusauit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus secundum uerbum dei ibidem factum super mensam non est in paternis sepultus. leonis enim in uia occursu prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserint. sed nec apud inferos admonitio cessauit, ubi in diuite epulone quidem conuiuia cruciantur, in paupere uero ieiunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas. nam et Iohel exclamauit: sancite ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos officia curantia deum. unde et qui in idolis comendis et in hac re ornandis et ad singulas horas salutandis diis adulantur, curationem facere dicuntur. sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici agnoscunt. cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro auertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. apud quasdam uero colonias praeterea annuo ritu saccis uelati et 1] cf. 1 Sam. 4, 17 sqq. 11] cf. 1 Reg. 13. 15] cf. Luc. 16, 19 sqq. 17] Ioel 1, 14. x 1 cruditando Gel: conditando B, eructando Pam 2 partu Gel: pastu B 6 difissum Harrisius: diffusum B 7 ad satisfactionem Lat: et satisfactione B, de satisfactione Oehlerus recusauit qwidam 9 prophetam BC, prophetiam Pam 15 ubi in Gel: de B epulone del. Gel cruciantur Gel: conciliantur B 17 sancite C, sanctificate B 18 praedicate curationem Pam: orationem B, curationem Oehlerus iam et tunc Gel 20 idolis Gel: idoliis B comendis Gel: comedissent B 21 in hac re B, in aris Urs, in sacro Oehlerus, auro fort., in aere (cf. 137,15) Hartelius ornandis Gel: ordinandis B diis add. Urs 24 magistratus Gel: magis B 26 annuo Gel: animo B , cinere conspersi idolis suis inediam supplicem obiciunt, balnea et tabernae in nonam usque cluduntur. unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. Niniuiticum credo iustitium. , Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocumque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant. sed bene quod tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cybeles eas adaequas. admitto testimonialem comparationem. hinc diuinam constabit, quam diabolus diuinorum aemulator imitatur. ex ueritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur. hinc tu eo inreligiosior, quanto ethnicus paratior. ille denique idolo gulam suam mactat, tu deo non uis. deus enim tibi uenter est et pulmo templum et aqualiculus altare et sacerdos cocus et sanctus spiritus nidor et condimenta charismata et ructus prophetia. Vetus es, uera si uelimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau uenatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae uenis, ita spiritu deficis. si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos uendes; apud te agape in caccabis feruet, fides in culmis calet, spes in ferculis iacet. sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. appendices scilicet gulae lasciuia atque luxuriae. quam societatem et apostolus sciens cum praemisisset non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit nec in 27] Rom. 13,13. 1 mediam scripsi: inuidiam B supplices Barthius 2 tabernae Ciacconitis: tabernacula B unus Gel, om. B 3 Niniuiticum Gel: in Niniuiticum B, Niniuiticam C credo Gel: crede B iustitium Gel: iustitiam C, institutum B 8 tu Urs: in B 9 casto Gel: sacco B 10 hinc Gel: huic B diuinam Urs: diuina B 14 deo idolo B; deo del. Urs 18 es Gel: est B uera Gel: et B 20 turdis Gel: turbis B 23 agape in caccabis feruet Gel: agape caccabis sero et B 24 culmis Gel: culinis B 26 luiuriae scripsi: luiuria est B, luxuria Rig cubilibus et libidinibus. ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit ut et fratribus et praepositis. quis sanctior inter uos, nisi conuiuandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior?v merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. talibus si placerent prophetae, mei non erant. cur ergo non constanter praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? sicuti nos non dubitamus exerte mandare: ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur. palam disciplinas nostras uindicemus. nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique in substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in uoluntate. macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introibit caro exilior; citius resuscitabitur caro leuior, diutius in sepultura durabit caro aridior. saginentur pugiles et pyctae Olympici. illis ambitio corporis competit, quibus et uires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis inualescunt. sed nostra alia robora aliaeque uires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus mundi potestates, aduersus spiritalia malitiae. aduersus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. ceterum saginatior Christianus ursis et leoni- - bus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et aduersus bestias maciem exercere debebit. 3] cf. 1 Tim. 5,17. 8] Es. 22,13. 1 Cor. 15, 32. 11] Rom. 8, 8. 15] cf. Ioh. 3, 34. 21] Eph. 6, 12. f 11 nostras BG, uestras Gel 12 in add. Lat 20 illi Gel: alii B 23 potentes Lat spiritus fort . 25 saginator Gel 26 necessarior fort . 27 Explicit de ieiunio aduersus psychicos. B