<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et <lb n="25"/>
            annos galaticamur? plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si <lb/>
            legalium sollemnitatum obseruantes sumus; illas enim apostolus <lb/>
            dedocet compescens ueteris testamenti in Christo sepulti perseuerantiam <lb/>
            et noui sistens. quod si noua conditio in Christo, <lb/>
            noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum

<note type="footnote">17] Ps. 133, 1. 29] 2 Cor. 5, 17. </note>

<note type="footnote"> 5 ex <hi rend="italic">Gel, om. B</hi> 7 dicitur <hi rend="italic">del. Gel</hi> 13 praeterea <hi rend="italic">BC,</hi> praecepta <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> illa <hi rend="italic">Urs:</hi> illas <hi rend="italic">B</hi> 21 operati <hi rend="italic">Gel:</hi> operari <hi rend="italic">B</hi> 24 repraesentari <lb/>
            <hi rend="italic">Scal</hi> 26 <hi rend="italic">interrogationis signum posui</hi> .29 in Christo, noua <hi rend="italic">Urs:</hi> in <lb/>
            . Christo sepulti per perseuerantiam noua <hi rend="italic">B,</hi> in Christo sepulti perseuerant, <lb/>
            iam noua <hi rend="italic">Gel,</hi> in Christo sepelit perseuerantiam, noua <hi rend="italic">Scal; \'alioguin <lb/>
            possis et rescribere</hi> noua conditione in Christo sepulta perseuerantia, noua\' <lb/>
            <hi rend="italic">OeKlerus qui Ursino consentit</hi> 30 at <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="293"/>
            deuotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit <lb/>
            apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense <lb/>
            primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus?  <lb/>
            cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus  <lb/>
            et ieiuniis parasceuen? quamquam uos etiam sabbatum, si <lb n="5"/>
            quando, continuatis, numquam nisi in pascha ieiunandum secundum <lb/>
            rationem alibi redditam. nobis certe omnis dies etiam <lb/>
            uulgata consecratione celebratur. nec ergo apud apostolum <lb/>
            differentiae ratio, distinguentem noua et uetera. sed et hic <lb/>
            inaequalitas uestra ridebitur, cum uetustatum formam nobis <lb n="10"/>
            exprobratis in quo causam nouitatis accusatis. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de <lb/>
            prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam <lb/>
            abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda <lb/>
            opera creatoris, quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum,<lb n="15"/>
            apud Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum, non . <lb/>
            apud paracletum. quantula est enim apud nos interdictio ciborum? <lb/>
            duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas, <lb/>
            exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo abstinentes <lb/>
            ab eis quae non reicimus, sed differimus. atqui ad Romanos <lb n="20"/>
            scribens uos nunc compungit detractatores\' huius officii. ne . <lb/>
            propter pabulum solueritis, inquit, opus dei. quod opus? <lb/>
            de quo ait: bonum est carnem non edere et uinum non <lb/>
            potare. nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo <lb/>
            nostro est. quidam credit omnia manducanda esse, <lb n="25"/>
            quidam autem infirmus holera uescitur; qui manducat, <lb/>
            ne nullificet non manducantem. tu quis es, qui alienum <lb/>
            seruum iudicas? et qui manducat et qui non manducat, <lb/>
            deo agit gratias. cum autem humano arbitrio <lb/>
            uetet controuersiam fieri, quanto magis diuino? ita sciebat

<note type="footnote">21] Rom. 14, 20 sq. 25] Rom. 14, 2 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 annuo <hi rend="italic">Gel:</hi> animo <hi rend="italic">B</hi> 6 continuatis, putatis <hi rend="italic">fort</hi>. 7 omnis dies <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            omni die <hi rend="italic">B</hi> 8 celebratur <hi rend="italic">Gel:</hi> celebrantur <hi rend="italic">B</hi> 11 quo <hi rend="italic">Urs:</hi> qua <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 reprobat <hi rend="italic">Gel:</hi> reprobrat <hi rend="italic">B</hi> iubeant <hi rend="italic">Gel:</hi> iubebant <hi rend="italic">B</hi> 13 sancti <lb/>
            <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> sanctus <hi rend="italic">B</hi> 16 Iouium <hi rend="italic">fort</hi>. 20 atquin <hi rend="italic">Pam</hi> 21 detractatores <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> retractatores <hi rend="italic">B,</hi> detrectatores <hi rend="italic">Rig</hi> 26 olera <hi rend="italic">C,</hi> olere <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            27 nullificet <hi rend="italic">C,</hi> uilificet <hi rend="italic">B</hi> 30 uetet <hi rend="italic">Harrisius:</hi> uitet <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="294"/>
            quosdam castigatores et interdictores uictus incusare, qui ex <lb/>
            fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui in <lb/>
            honorem, non qui in conuicium creatoris. et si claues macelli <lb/>
            tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum <lb/>
            exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit. <lb n="5"/>
            nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, <lb/>
            esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum <lb/>
            putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens: nec <lb/>
            si manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus, <lb/>
            deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te <lb n="10"/>
            existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas. <lb/>
            dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris <lb/>
            passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit, <lb/>
            qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, <lb/>
            qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed <lb n="15"/>
            paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet <lb/>
            in uitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem <lb/>
            mandans postulandum, non et Attalicas diuitias. sic et Esaias <lb/>
            non negauit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit <lb/>
            enumerauit. in diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum <lb n="20"/>
            inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos <lb/>
            uobis succutitis aut ad conuicia et lites ieiunatis et <lb/>
            caeditis pugnis. non tale ieiunium ego elegi, sed <lb/>
            quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmauit. 
</p></div></div></body></text></TEI>