Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et annos galaticamur? plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum obseruantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens ueteris testamenti in Christo sepulti perseuerantiam et noui sistens. quod si noua conditio in Christo, noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum 17] Ps. 133, 1. 29] 2 Cor. 5, 17. 5 ex Gel, om. B 7 dicitur del. Gel 13 praeterea BC, praecepta Gel illa Urs: illas B 21 operati Gel: operari B 24 repraesentari Scal 26 interrogationis signum posui .29 in Christo, noua Urs: in . Christo sepulti per perseuerantiam noua B, in Christo sepulti perseuerant, iam noua Gel, in Christo sepelit perseuerantiam, noua Scal; \'alioguin possis et rescribere noua conditione in Christo sepulta perseuerantia, noua\' OeKlerus qui Ursino consentit 30 at fort . deuotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? quamquam uos etiam sabbatum, si quando, continuatis, numquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam. nobis certe omnis dies etiam uulgata consecratione celebratur. nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem noua et uetera. sed et hic inaequalitas uestra ridebitur, cum uetustatum formam nobis exprobratis in quo causam nouitatis accusatis. Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum, non . apud paracletum. quantula est enim apud nos interdictio ciborum? duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus. atqui ad Romanos scribens uos nunc compungit detractatores\' huius officii. ne . propter pabulum solueritis, inquit, opus dei. quod opus? de quo ait: bonum est carnem non edere et uinum non potare. nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo nostro est. quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus holera uescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. tu quis es, qui alienum seruum iudicas? et qui manducat et qui non manducat, deo agit gratias. cum autem humano arbitrio uetet controuersiam fieri, quanto magis diuino? ita sciebat 21] Rom. 14, 20 sq. 25] Rom. 14, 2 sqq. 2 annuo Gel: animo B 6 continuatis, putatis fort . 7 omnis dies Gel: omni die B 8 celebratur Gel: celebrantur B 11 quo Urs: qua B 12 reprobat Gel: reprobrat B iubeant Gel: iubebant B 13 sancti Ciacconius: sanctus B 16 Iouium fort . 20 atquin Pam 21 detractatores Urs: retractatores B, detrectatores Rig 26 olera C, olere B 27 nullificet C, uilificet B 30 uetet Harrisius: uitet B quosdam castigatores et interdictores uictus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui in honorem, non qui in conuicium creatoris. et si claues macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit. nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens: nec si manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus, deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas. dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit, qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in uitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas diuitias. sic et Esaias non negauit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumerauit. in diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos uobis succutitis aut ad conuicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmauit.