<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, <lb/>
            non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec reuelationum <lb n="10"/>
            scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, <lb/>
            nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. <lb/>
            ut ab Iohanne paracletus obmutuisset, et ipsi nobis prophetae <lb/>
            in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam <lb/>
            dei iram nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, <lb n="15"/>
            sed ad praemuniendam per nosmet ipsos nouissimorum temporum <lb/>
            condicionem indicentes omnem <sic>Tonueivoippovrjariv</sic>, cum carcer <lb/>
            ediscendus et fames ac sitis exercendae et tam inediae quam <lb/>
            anxii uictus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat <lb/>
            Christianus, qualis inde prodisset, non poenam illic passurus, <lb n="20"/>
            sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, <lb/>
            eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus <lb/>
            nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam, <lb/>
            cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus, <lb/>
            praemisso iam sanguinis suco tamquam animae impedimentis, <lb n="25"/>
            properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de <lb/>
            proximo norit. plane uestrum est in carceribus popinas exhibere <lb/>
            martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne <lb/>
            taedeat uitae, ne noua abstinentiae disciplina scandalizentur, <lb/>
            quam nec ille Pristinus uester non Christianus martyr adtigerat, <lb n="30"/>
            quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu fartum,

<note type="footnote">7] Matth. 11, 13. 9] 1 Cor. 4, 8. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 itaque Gel: utique B 4 et del. Gel 5 perinde scripsi: proinde B</hi> 9 ditati <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> dotati <hi rend="italic">B</hi> 10 incursantes <hi rend="italic">Scal:</hi> incusantes <hi rend="italic">B</hi> 13 et <hi rend="italic">om. Gel</hi> 22 obesus <lb/>
            <hi rend="italic">Lat,</hi> ab usu <hi rend="italic">Scal</hi> 24 uirgulas <hi rend="italic">Rig</hi> 26 tam saepe <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 28 incertis <lb/>
            <hi rend="italic">Bmg, Gel,</hi> incestis <hi rend="italic">B</hi> 30 Pristinus <hi rend="italic">Gel:</hi> pristinus <hi rend="italic">B,</hi> pristinum <hi rend="italic">Rig</hi> 31 quam <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> ex <hi rend="italic">Urs:</hi> et <hi rend="italic">B</hi> liberae <hi rend="italic">Gel:</hi> libere <hi rend="italic">B</hi> fartum <hi rend="italic">C,</hi> farsum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="291"/>
            omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae <lb/>
            secessibus quasi ecclesia secretioribus et omnibus uitae <lb/>
            istius inlecebris quasi aeterna dignioribus hoc puto obligatum <lb/>
            mori uellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito <lb/>
            mero tamquam antidoto praemedicatum ita eneruastis, ut <lb n="5"/>
            paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem <lb/>
            dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit <lb/>
            amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus <lb/>
            et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. ideo sobrietatis <lb/>
            disciplinam qui praedicant, pseudoprophetae, ideo haeretici,<lb n="10"/>
            qui obseruant. quid ergo cessatis paracletum, quem in <lb/>
            Montano negatis, in Apicio credere? 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis <lb/>
            uel traditione maiorum nihilque obseruationis amplius <lb/>
            adiciendum ob illicitum innouationis. state in isto gradu, si <lb n="15"/>
            potestis. ecce enim conuenio uos et praeter pascha ieiunantes <lb/>
            citra illos dies, quibus ablatus est sponsus, et stationum semiieiunia <lb/>
            interponentes, et uos interdum pane et aqua uictitantes, <lb/>
            ut cuique uisum est. denique respondetis haec ex arbitrio <lb/>
            agenda, non ex imperio. mouistis igitur gradum excedendo<lb n="20"/>
            traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. quale <lb/>
            est autem, ut tuo arbitrio permittas, quod imperio dei non <lb/>
            das? plus humanae licebit uoluntati quam diuinae potestati? <lb/>
            ego me saeculo, non deo liberum memini. sic meum est ultro <lb/>
            officium facere domino, sic indicere illius est. non tantum <lb n="25"/>
            obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc <lb/>
            arbitrio meo praesto. bene autem, quod et episcopi uniuersae <lb/>
            plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium <lb/>
            conferendarum, ut uestrae capturae est, sed interdum et ex <lb/>
            aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. itaque si et ex <lb n="30"/>
            hominis edicto et in unum omnes \'tCl\'itEtVoą\'póV\'tjatv agitatis,

<note type="footnote">2 <hi rend="italic">ecclesia Rig:</hi> ecclesiae <hi rend="italic">B</hi> 3 istius <hi rend="italic">del. Rig</hi> aeterna <hi rend="italic">Rig:</hi> aeternae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dignitatibus <hi rend="italic">Rig</hi> obligatum <hi rend="italic">Urs:</hi> oblegatum <hi rend="italic">B,</hi> oblectatum <hi rend="italic">Leopoldus</hi> <lb/>
            5 eneruastis <hi rend="italic">Gel:</hi> enerua sitis <hi rend="italic">B</hi> 8 de <hi rend="italic">del. Lat</hi> extortus <hi rend="italic">BC,</hi> exortus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 9 discessit <hi rend="italic">Iwn:</hi> digessit <hi rend="italic">B</hi> 12 Apicio <hi rend="italic">Rig:</hi> Apitio <hi rend="italic">B</hi> 15 ob <lb/>
            illicitum <hi rend="italic">Gel:</hi> ab illicito <hi rend="italic">B</hi> state <hi rend="italic">Gel:</hi> statu <hi rend="italic">B</hi> 18 uos <hi rend="italic">B,</hi> uero <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            21 sunt <hi rend="italic">B,</hi> sint <hi rend="italic">Gel</hi> 25 sicut <hi rend="italic">Lat</hi> </note>

<note type="footnote">19* </note> <lb/>
             
<pb n="292"/>
            quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum <lb/>
            et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta <lb/>
            et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. <lb/>
            spiritus sanctus, cum in quibus uellet terris et per quos uellet <lb/>
            praedicaret, ex prouidentia imminentium siue ecclesiasticarum <lb n="5"/>
            temptationum siue mundialium plagarum, qua paracletus id <lb/>
            est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum <lb/>
            remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis <lb/>
            et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario <lb/>
            etiam quae tunc constituit obseruamus. aspice ad Iudaicos <lb n="10"/>
            fastos et inuenies nihil nouum, si, quae patribus sunt praecepta, <lb/>
            omnis deinceps posteritas hereditaria religione custodit. <lb/>
             aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex <lb/>
            uniuersis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune <lb/>
            tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani <lb n="15"/>
            magna ueneratione celebratur. et hoc quam dignum fide <lb/>
            auspicante congregari undique ad Christum! uide, quam <lb/>
            bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! <lb/>
            ! hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus <lb/>
            cenas. conuentus autem illi stationibus prius et ieiunationibus <lb n="20"/>
            operati dolere cum dolentibus et ita demum congaudere <lb/>
            gaudentibus norunt. si et ista sollemnia, quibus tunc praesens <lb/>
            patrocinatus est sermo, nos quoque in diuersis prouinciis fungimur <lb/>
            in spiritu inuicem repraesentati, lex est sacramenti. <lb/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>