Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec reuelationum scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. ut ab Iohanne paracletus obmutuisset, et ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet ipsos nouissimorum temporum condicionem indicentes omnem Tonueivoippovrjariv , cum carcer ediscendus et fames ac sitis exercendae et tam inediae quam anxii uictus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset, non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam, cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus, praemisso iam sanguinis suco tamquam animae impedimentis, properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo norit. plane uestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat uitae, ne noua abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus uester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu fartum, 7] Matth. 11, 13. 9] 1 Cor. 4, 8. 1 itaque Gel: utique B 4 et del. Gel 5 perinde scripsi: proinde B 9 ditati Gel: dotati B 10 incursantes Scal: incusantes B 13 et om. Gel 22 obesus Lat, ab usu Scal 24 uirgulas Rig 26 tam saepe Ciacconius 28 incertis Bmg, Gel, incestis B 30 Pristinus Gel: pristinus B, pristinum Rig 31 quam Urs ex Urs: et B liberae Gel: libere B fartum C, farsum B omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesia secretioribus et omnibus uitae istius inlecebris quasi aeterna dignioribus hoc puto obligatum mori uellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tamquam antidoto praemedicatum ita eneruastis, ut paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant, pseudoprophetae, ideo haeretici, qui obseruant. quid ergo cessatis paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere? Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis uel traditione maiorum nihilque obseruationis amplius adiciendum ob illicitum innouationis. state in isto gradu, si potestis. ecce enim conuenio uos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies, quibus ablatus est sponsus, et stationum semiieiunia interponentes, et uos interdum pane et aqua uictitantes, ut cuique uisum est. denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non ex imperio. mouistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. quale est autem, ut tuo arbitrio permittas, quod imperio dei non das? plus humanae licebit uoluntati quam diuinae potestati? ego me saeculo, non deo liberum memini. sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc arbitrio meo praesto. bene autem, quod et episcopi uniuersae plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut uestrae capturae est, sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. itaque si et ex hominis edicto et in unum omnes \'tCl\'itEtVoą\'póV\'tjatv agitatis, 2 ecclesia Rig: ecclesiae B 3 istius del. Rig aeterna Rig: aeternae B dignitatibus Rig obligatum Urs: oblegatum B, oblectatum Leopoldus 5 eneruastis Gel: enerua sitis B 8 de del. Lat extortus BC, exortus Gel 9 discessit Iwn: digessit B 12 Apicio Rig: Apitio B 15 ob illicitum Gel: ab illicito B state Gel: statu B 18 uos B, uero Urs 21 sunt B, sint Gel 25 sicut Lat 19* quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. spiritus sanctus, cum in quibus uellet terris et per quos uellet praedicaret, ex prouidentia imminentium siue ecclesiasticarum temptationum siue mundialium plagarum, qua paracletus id est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit obseruamus. aspice ad Iudaicos fastos et inuenies nihil nouum, si, quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas hereditaria religione custodit. aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex uniuersis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna ueneratione celebratur. et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! uide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! ! hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus cenas. conuentus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus et ita demum congaudere gaudentibus norunt. si et ista sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diuersis prouinciis fungimur in spiritu inuicem repraesentati, lex est sacramenti.