<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in <lb/>
            serum constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus <lb n="10"/>
            et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam <lb/>
            detinendum, de suo scilicet more. sed quod pertineat ad indictionis <lb/>
            quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. <lb/>
            nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis <lb/>
            dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona <lb n="15"/>
            i dirimendis stationibus praescribant. si, qua Petrus et qui cum <lb/>
            eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, <lb/>
            quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam <lb/>
            ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? <lb/>
            atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa <lb n="20"/>
            prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta <lb/>
            diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem <lb/>
            uidebatur. porro cum in eodem commentario Lucae et <lb/>
            tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati <lb/>
            pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit in <lb n="25"/>
            superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non <lb/>
            intellegamus salua plane indifferentia semper et ubique et omni <lb/>
            tempore orandi tamen tres istas horas ut insigniores in rebus <lb/>
            humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae

<note type="footnote"> 3] cf.1 Tim. 5, 23. 16] cf. Act. 3, 1. 20] cf. Act.10, 9. 23] cf. Act.2,15. </note>

<note type="footnote"> 5 monens <hi rend="italic">Gel:</hi> monet <hi rend="italic">B</hi> ex institutione sed ex deuotione <hi rend="italic">Gel:</hi> ex <lb/>
            intimatione <hi rend="italic">B</hi> 6 ceterum <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> consuetudo <hi rend="italic">add. Gel</hi> 7 quum <lb/>
            <hi rend="italic">Lat</hi> ex necessitate <hi rend="italic">Gel:</hi> nec <hi rend="italic">B</hi> 9 indictas <hi rend="italic">Rig:</hi> indignas <hi rend="italic">B</hi> quidam <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 12 indictionis <hi rend="italic">Rig:</hi> interdictionis <hi rend="italic">B</hi> 15 nona <hi rend="italic">Gel:</hi> non a <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            nouam <hi rend="italic">Bmg</hi> 16 qua <hi rend="italic">Gel:</hi> quia <hi rend="italic">B</hi> 17 leguntur <hi rend="italic">Gel:</hi> aguntur <hi rend="italic">B</hi> 18 probabit <lb/>
            <hi rend="italic">C,</hi> probat <hi rend="italic">B,</hi> probet <hi rend="italic">Iun</hi> 22 fungi <hi rend="italic">fort</hi>. quae] qua <hi rend="italic">mauolt <lb/>
            Oehlerus</hi> 24 demonstretur <hi rend="italic">Gel:</hi> demonstret <hi rend="italic">B</hi> 28 orandi <hi rend="italic">Urs:</hi> orandum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="287"/>
            publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus di-. <lb/>
            uinis? quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter. <lb/>
            die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non <lb/>
            aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, <lb/>
            sextae, nonae. hinc itaque et Petrum dicam ex uetere potius <lb n="5"/>
            usu nonam obseruasse tertio orantem supremae orationis munere. <lb/>
            haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri <lb/>
            agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et <lb/>
            quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum <lb/>
            quae ex traditione obseruantur tanto magis dignam rationem <lb n="10"/>
            adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec <lb/>
            aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur. <lb/>
            et si qua, inquit, ignoratis, dominus uobis reuelabit. <lb/>
            itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce <lb/>
            uniuersae ueritatis, an dignior apud nos ratio adferatur nonam <lb n="15"/>
            obseruandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si <lb/>
            statione tunc functus est. uenit enim de exitu domini, quem <lb/>
            etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, <lb/>
            impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis uocabulum <lb/>
            addicimur. nam et milites numquam immemores sacramenti <lb n="20"/>
            magis stationibus parent. itaque in eam usque horam celebranda <lb/>
            pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto <lb/>
            domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos reuertamur <lb/>
            ad iucunditatem, cum et mundus recepit claritatem. hoc si <lb/>
            magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi <lb n="25"/>
            gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei <lb/>
            ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum expectantes tempus <lb/>
            dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus <lb/>
            et condidit. inde et irreligiosum est ante famulorum carnem <lb/>
            refrigerari quam domini. sed hactenus haec ex argumentationum

<note type="footnote"> 13] Phil. 8, 15. 22] cf. Matth. 27, 45. 28] cf. ibid. 27, 57. </note>

<note type="footnote"> 3 aliquarum <hi rend="italic">BC,</hi> aliarum <hi rend="italic">Gel</hi> 4 insigniorum <hi rend="italic">Gel:</hi> insigniorem <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            8 cui] qua <hi rend="italic">Urs</hi> 14 seposito <hi rend="italic">Gel:</hi> si posito <hi rend="italic">B</hi> 15 an <hi rend="italic">add. Gel</hi> <lb/>
            uos <hi rend="italic">Urs</hi> ratio adferatur <hi rend="italic">Gel:</hi> ratione feratur <hi rend="italic">B</hi> nonam <hi rend="italic">scripsi:</hi> in <lb/>
            nonam <hi rend="italic">B</hi> 16 requiro <hi rend="italic">Lat</hi> 19 tum ei <hi rend="italic">Iun:</hi> cum eis <hi rend="italic">B</hi> 20 addicimur <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> addiscimus <hi rend="italic">B</hi> 24 iocunditatem <hi rend="italic">B</hi> 30 refrigerari <hi rend="italic">Urs:</hi> refrigerare <lb/>
            <hi rend="italic">B sed</hi> hactenus haec <hi rend="italic">B,</hi> ut haec <hi rend="italic">Gel,</hi> sed hoc <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="288"/>
            prouocatione commiserim coniecturas coniecturis et tamen puto <lb/>
            fidelioribus repercutiens. uideamus, an aliquid tale nobis de <lb/>
            uetustatibus quoque patrocinetur. in Exodo habitus ille Moysis <lb/>
            aduersus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum <lb/>
            perseuerans nonne statio fuit sera? legum Naue debellantem <lb n="5"/>
            Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis <lb/>
            stationem imperauit? stetit sol in Gabaon et luna in <lb/>
            Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est <lb/>
            populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. ut <lb/>
            autem accedebat in occasum et finem diei unius, non <lb n="10"/>
            fuit dies talis retro et in nouissimo, utique tam prolixus, <lb/>
            ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, <lb/>
            instantem tam diu in officio, stationem etiam sera longiorem. <lb/>
            certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud <lb/>
            indixit: maledictus homo, qui ederit panem ad uesperam <lb n="15"/>
            usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustauit <lb/>
            totus populus eius, et tota terra prandebat. <lb/>
            tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis <lb/>
            illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis <lb/>
            in serum definitae gustum mellis admiserat, et forte mox de <lb n="20"/>
            delicto sit traductus et uix per precem populi periculo exemptus. <lb/>
            gulae enim licet simplicis reus fuerat. sed et Daniel anno <lb/>
            primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin <lb/>
            deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione, <lb/>
            ecce uir, quem uideram in somnis initio, uelociter <lb n="25"/>
            uolans appropinquauit mihi quasi hora uespertini sacrificii. <lb/>
            haec erit statio sera quae ad uesperam ieiunans pinguiorem <lb/>
            orationem deo immolat. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, <lb/>
            aut sola forsitan lectione, non etiam intentione

<note type="footnote">7] Ios. 10,12 sq. 15] 1 Reg. 14, 24 sqq. 24] Dan. 9, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 sed <hi rend="italic">Lat</hi> 7 imperauit. stetit <hi rend="italic">BC,</hi> impetrauit? stet <hi rend="italic">Urs</hi> 9 ut <lb/>
            autem <hi rend="italic">B,</hi> et non <hi rend="italic">Pam</hi> 13 instantis <hi rend="italic">Iwn</hi> statione etiam sera longiore <lb/>
            <hi rend="italic">mauolt Oehlerus</hi> 17 non prandebat <hi rend="italic">Pam</hi> 20 sorte <hi rend="italic">Gel</hi> 23 ieiunus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> ieiuniis <hi rend="italic">B</hi> 27 erat <hi rend="italic">Urs</hi> 28 orationem <hi rend="italic">Gel:</hi> rationem <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="289"/>
            comperta secundum maiorem uim imperitorum apud gloriosissimam <lb/>
            scilicet multitudinem psychicorum. propterea per singulas direximus <lb/>
            species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, <lb/>
            dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam, <lb/>
            . quantum proficiant recusati uel recisi uel retardati pabuli officia, <lb n="5"/>
            eos retundamus, qui haec uelut uacantia infirmant, item dum <lb/>
            pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos <lb/>
            reuincamus, qui haec ut noua accusant; nec nouum enim quod <lb/>
            semper nec uacuum quod utile. sed et illud in medio est, <lb/>
            quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse,<lb n="10"/>
            quaedam ab homine deo oblata uotum expunxisse. tamen <lb/>
            et uotum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit. <lb/>
            per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandauit <lb/>
            qui factum comprobauit. itaque et hinc in alia specie altercatio <lb/>
            diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est, <lb n="15"/>
            si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana ! <lb/>
            praesumptio adinuenit. eam enim formam reprehendentes, qua <lb/>
            et uetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersarii <lb/>
            ueterum aduersus illa poterunt retractare, aut et illa recusare <lb/>
            debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime <lb n="20"/>
            cum et ista, a quocumque institutore sunt siue spiritali siue <lb/>
            tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera. indubitate <lb/>
            enim et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate iudicabuntur <lb/>
            apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius <lb/>
            antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens<lb n="25"/>
            in quo uelint gradum figere. spiritus diaboli est, dicis, <lb/>
            o psychice. et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda <lb/>
            quam deo nostro? aut contende diabolum cum deo facere <lb/>
            nostro aut satanas paracletus habeatur. sed hominem antichristum <lb/>
            adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes <lb n="30"/>
            Iohannem. et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro <lb/>
            haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi <lb/>
            erga deum, aduersum nostrum processerint Christum?

<note type="footnote">12 sancit <hi rend="italic">Lat</hi> 19 potuerunt <hi rend="italic">Lat,</hi> poterant <hi rend="italic">Urs</hi> 20 debuerunt <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">add. Lat</hi> exerta <hi rend="italic">B,</hi> exerte <hi rend="italic">C,</hi> certe <hi rend="italic">Urs</hi> necessario <hi rend="italic">Urs</hi> maxime <lb/>
            <hi rend="italic">del. Urs</hi> 21 sint <hi rend="italic">Urs</hi> 23 pseudoprophetia <hi rend="italic">Gel:</hi> pseudoprophetiae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            24 omnes <hi rend="italic">Gel:</hi> apud omnes <hi rend="italic">B</hi> 32 deum <hi rend="italic">fort</hi>. 33 erga deum <hi rend="italic">del. Lat</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 19 </note> <lb/>
             
<pb n="290"/>
            quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum <lb/>
            imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper <lb/>
            et probauit? sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de <lb/>
            gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus, <lb/>
            ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et <lb n="5"/>
            beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, <lb/>
            quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem. <lb/>
            superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum. 
</p></div></div></body></text></TEI>