Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in serum constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona i dirimendis stationibus praescribant. si, qua Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem uidebatur. porro cum in eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus salua plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae 3] cf.1 Tim. 5, 23. 16] cf. Act. 3, 1. 20] cf. Act.10, 9. 23] cf. Act.2,15. 5 monens Gel: monet B ex institutione sed ex deuotione Gel: ex intimatione B 6 ceterum Gel: quod B consuetudo add. Gel 7 quum Lat ex necessitate Gel: nec B 9 indictas Rig: indignas B quidam Oehlerus 12 indictionis Rig: interdictionis B 15 nona Gel: non a B, nouam Bmg 16 qua Gel: quia B 17 leguntur Gel: aguntur B 18 probabit C, probat B, probet Iun 22 fungi fort . quae] qua mauolt Oehlerus 24 demonstretur Gel: demonstret B 28 orandi Urs: orandum B publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus di-. uinis? quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter. die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae. hinc itaque et Petrum dicam ex uetere potius usu nonam obseruasse tertio orantem supremae orationis munere. haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum quae ex traditione obseruantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur. et si qua, inquit, ignoratis, dominus uobis reuelabit. itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce uniuersae ueritatis, an dignior apud nos ratio adferatur nonam obseruandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. uenit enim de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis uocabulum addicimur. nam et milites numquam immemores sacramenti magis stationibus parent. itaque in eam usque horam celebranda pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos reuertamur ad iucunditatem, cum et mundus recepit claritatem. hoc si magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerari quam domini. sed hactenus haec ex argumentationum 13] Phil. 8, 15. 22] cf. Matth. 27, 45. 28] cf. ibid. 27, 57. 3 aliquarum BC, aliarum Gel 4 insigniorum Gel: insigniorem B 8 cui] qua Urs 14 seposito Gel: si posito B 15 an add. Gel uos Urs ratio adferatur Gel: ratione feratur B nonam scripsi: in nonam B 16 requiro Lat 19 tum ei Iun: cum eis B 20 addicimur Urs: addiscimus B 24 iocunditatem B 30 refrigerari Urs: refrigerare B sed hactenus haec B, ut haec Gel, sed hoc Pam prouocatione commiserim coniecturas coniecturis et tamen puto fidelioribus repercutiens. uideamus, an aliquid tale nobis de uetustatibus quoque patrocinetur. in Exodo habitus ille Moysis aduersus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum perseuerans nonne statio fuit sera? legum Naue debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis stationem imperauit? stetit sol in Gabaon et luna in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. ut autem accedebat in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in nouissimo, utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem etiam sera longiorem. certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud indixit: maledictus homo, qui ederit panem ad uesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustauit totus populus eius, et tota terra prandebat. tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et forte mox de delicto sit traductus et uix per precem populi periculo exemptus. gulae enim licet simplicis reus fuerat. sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione, ecce uir, quem uideram in somnis initio, uelociter uolans appropinquauit mihi quasi hora uespertini sacrificii. haec erit statio sera quae ad uesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat. Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione 7] Ios. 10,12 sq. 15] 1 Reg. 14, 24 sqq. 24] Dan. 9, 21. 1 sed Lat 7 imperauit. stetit BC, impetrauit? stet Urs 9 ut autem B, et non Pam 13 instantis Iwn statione etiam sera longiore mauolt Oehlerus 17 non prandebat Pam 20 sorte Gel 23 ieiunus Gel: ieiuniis B 27 erat Urs 28 orationem Gel: rationem B comperta secundum maiorem uim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam, . quantum proficiant recusati uel recisi uel retardati pabuli officia, eos retundamus, qui haec uelut uacantia infirmant, item dum pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos reuincamus, qui haec ut noua accusant; nec nouum enim quod semper nec uacuum quod utile. sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata uotum expunxisse. tamen et uotum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit. per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandauit qui factum comprobauit. itaque et hinc in alia specie altercatio diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est, si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana ! praesumptio adinuenit. eam enim formam reprehendentes, qua et uetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersarii ueterum aduersus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime cum et ista, a quocumque institutore sunt siue spiritali siue tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera. indubitate enim et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens in quo uelint gradum figere. spiritus diaboli est, dicis, o psychice. et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? aut contende diabolum cum deo facere nostro aut satanas paracletus habeatur. sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes Iohannem. et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, aduersum nostrum processerint Christum? 12 sancit Lat 19 potuerunt Lat, poterant Urs 20 debuerunt Lat aut add. Lat exerta B, exerte C, certe Urs necessario Urs maxime del. Urs 21 sint Urs 23 pseudoprophetia Gel: pseudoprophetiae B 24 omnes Gel: apud omnes B 32 deum fort . 33 erga deum del. Lat XX. Tert. I. 19 quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper et probauit? sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus, ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem. superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum.