<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat2"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua <lb/>
            saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia <lb/>
            oderunt. monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo <lb n="5"/>
            haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, <lb/>
            ipsi prius uentri pudenda non adhaererent. specta corpus, <lb/>
            et una regio est. denique pro dispositione membrorum <lb/>
            ordo uitiorum. prior uenter, et statim cetera saginae substructa <lb/>
            lasciuia est; per edacitatem salacitas transit. agnosco igitur <lb n="10"/>
            animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multiuorantiae <lb/>
            quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem <lb/>
            disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae <lb/>
            accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas <lb/>
            interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini <lb n="15"/>
            per unicas nuptias. piget iam cum talibus congredi, pudet <lb/>
            etiam de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est. <lb/>
            quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione <lb/>
            aduersariorum? quinam isti sint, semel nominabo: exteriores <lb/>
            et interiores botuli psychicorum. hi paracleto controuersiam <lb n="20"/>
            faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non <lb/>
            quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, <lb/>
            nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam <lb/>
            fidei aut spei regulam euertant, sed quod plane doceant saepius <lb/>
            ieiunare quam nubere. de modo quidem nubendi iam edidimus

<note type="footnote"> 2 de Ieiuiiio aduersus Psychicos <hi rend="italic">B,</hi> de ieiuniis aduersus psychicos <hi rend="italic">Pam,</hi> <lb/>
            de ieiuniis <hi rend="italic">Rig</hi> 3 psychicos istos <hi rend="italic">C,</hi> psychicos <hi rend="italic">B</hi> tenderentur <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            4 si <hi rend="italic">add. Gel</hi> lacerarentur <hi rend="italic">B,</hi> ducerentur <hi rend="italic">Gel,</hi> laxarentur <hi rend="italic">Urs</hi> 11 in <lb/>
            studio <hi rend="italic">fort</hi>. qua tota <hi rend="italic">Gel:</hi> quam totam <hi rend="italic">B</hi> 14 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> induentem <hi rend="italic">Ilarrisius</hi> 17 et iam <hi rend="italic">C,</hi> iam <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="275"/>
            monogamiae defensionem. nunc de castigatione uictus secunda <lb/>
            uel magis prima continentiae pugna est. arguunt nos, quod <lb/>
            ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam <lb/>
            producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes <lb/>
            cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque<lb n="5"/>
            pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri <lb/>
            quoque abstinentiam, congruentem arido uictui. nouitatem <lb/>
            igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam, <lb/>
            si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam <lb/>
            pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte <lb n="10"/>
            anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>