Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia oderunt. monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius uentri pudenda non adhaererent. specta corpus, et una regio est. denique pro dispositione membrorum ordo uitiorum. prior uenter, et statim cetera saginae substructa lasciuia est; per edacitatem salacitas transit. agnosco igitur animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multiuorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. piget iam cum talibus congredi, pudet etiam de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est. quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione aduersariorum? quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et interiores botuli psychicorum. hi paracleto controuersiam faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam euertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. de modo quidem nubendi iam edidimus 2 de Ieiuiiio aduersus Psychicos B, de ieiuniis aduersus psychicos Pam, de ieiuniis Rig 3 psychicos istos C, psychicos B tenderentur Rig 4 si add. Gel lacerarentur B, ducerentur Gel, laxarentur Urs 11 in studio fort . qua tota Gel: quam totam B 14 perinde scripsi: proinde B induentem Ilarrisius 17 et iam C, iam B monogamiae defensionem. nunc de castigatione uictus secunda uel magis prima continentiae pugna est. arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri quoque abstinentiam, congruentem arido uictui. nouitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus. Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo. certe in euangelio illos dies ieiuniis. determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus. ubi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem. itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. xerophagias uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam 14] Leu. 16,29 sqq. 23,27. 21] Luc. 16,16. Matth. 11,13. 29] cf. Act. 3, 1. 1 secunda Urs: secundae B 2 prima Urs: primae B 6 ne Lat 8 haeresim B 10 quaqua C 13 Mosi Gel 22 differenter Rig 27 passiue Gel: passim B currant Gel: currunt B 28 supremam diei Gel: suprema iudici B 30 affectati Gel: adfecti B 18* Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. et ideo nos esse iam tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. quibus, oro te, ignibus? credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus? sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum. iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae, quae subtexit; et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator! sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. his et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. et scimus, quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me. in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate. 3] cf. 1 Cor. 10, 25. 6] cf. 1 Tim. 4, 1 sq. 10] cf. Gal. 4, 10. 12] Es. 59, 4 sq. 15] cf. Marc. 7,15. 18] Matth. 11,19. 19] cf. 1 Cor. 8, 8. 4 detestatore Gel: de testatore B 9 credo Gel: trado B 15 uictum Urs: uictus B 16 communicari C, coinquinari B 22 superuacua Gel: superuaouam B necessaria Gel: necessariam B 23 sublati Pam: dilati B diminuti Gel officia, praeponente Gel: officinam praeponentes B, officia, praepotente Scal, officia praeponentes hm 27 tanquam me B, mihi C Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. uerum et ipse tunc in psychicum reuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit. manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem 24] cf. Ps. 50, 18. -1 firmare Seal 8 ecstasim B 12 periit Gel: perit B 18 intelligenda Gel: intelligendae B 19 ultro Gel: ultio B, ut ultro Hartelius 22 me add. Gel 26 concassatam B • cibi Gel: sibi B 27 uictum Urs: uictus B aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens? Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem? nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne faenum sementiuum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementiui uobis erit in escam. postea uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terrae et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in sanguine animae suae non edetis. nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum. iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, 8] Geu. 1, 29. 14] Gen. 9, 2. 26] cf. Gen. 9, 5. 2 unico Gel: uno B 4 modulantis C, moderantis B 8 arboreum Gel: arborum B 9 sementiuum Gel: sementinum B; sic et postea 14 serpentis B, uiuentis C 17 esui C, om. B 23 aeque Pam: atque B primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. quis nos uescet carne? uenerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. at nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri. ita et illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur. 14] Ex. 16, 2 sq. 20] Num. 11, 4 sqq. 8 resculpserat Gel: sculpserat B 10 dominis lim dominus eius uisus est del. Scal 11 est] et Urs mananti Gel: manantis B 12 incopiosae Gel: in copiose B 13 detrimenta C, detrimento B 16 quoniam C 17 interficiendam Gel: interficiendum B 21 uescet Gel: uescetur B, pascet lun mentem Gel: mente B 25 panis Urs: panes B 26 fragrare Bmg, Gel, flagrare B