<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Reddimus et cetera. Ad nova enim nunc documenta properamus.
<bibl n="Luc. II, 37 sqq."/> In limine evangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae
infantem dominum et agnovit et multa super eo praedicavit expectantibus
redemptionem Israëlis, post egregium titulum veteris et
univirae viduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens
in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi
<bibl n="Matth. IV, 2."/> Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. Ipse mox dominus
baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicavit, habens
efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem vino fortasse
manare, si ita vorator et potator fuisset. Immo novum hominem
in veteris sugillationem virtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum
diabolo rursus per escam tentare quaerenti fortiorem fame tota
<bibl n="Matth. VI, 16 sq."/> ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis.
<bibl n="Matth. XVII, 13."/> Cur enim triste quod salutare? Docuit etiam adversus diriora
daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione
spiritus iniquus educitur qua sanctus inducitur? Denique, ut
<bibl n="Act. X, 4."/> in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti
cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus
<bibl n="II Cor. XI, 27."/> exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter
<pb xml:id="v.1.p.863"/>

labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia
quoque plurima enumerat.</p></div></div></body></text></TEI>