<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Reddimus et cetera. Ad nova enim nunc documenta properamus.
<bibl n="Luc. II, 37 sqq."/> In limine evangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae
infantem dominum et agnovit et multa super eo praedicavit expectantibus
redemptionem Israëlis, post egregium titulum veteris et
univirae viduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens
in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi
<bibl n="Matth. IV, 2."/> Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. Ipse mox dominus
baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicavit, habens
efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem vino fortasse
manare, si ita vorator et potator fuisset. Immo novum hominem
in veteris sugillationem virtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum
diabolo rursus per escam tentare quaerenti fortiorem fame tota
<bibl n="Matth. VI, 16 sq."/> ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis.
<bibl n="Matth. XVII, 13."/> Cur enim triste quod salutare? Docuit etiam adversus diriora
daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione
spiritus iniquus educitur qua sanctus inducitur? Denique, ut
<bibl n="Act. X, 4."/> in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti
cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus
<bibl n="II Cor. XI, 27."/> exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter
<pb xml:id="v.1.p.863"/>

labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia
quoque plurima enumerat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Principalis haec species in castigatione victus potest iam de 
interioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare, ut et
ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum
quorundam portionale ieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum
novitatem aut vanitatem, si non et in his tam antiquissimae
quam efficacissimae religionis operatio est. Redeo ad Danielem et
fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris <bibl n="Dan. I."/>
regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne quis de
specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos.
Dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni
litteratura et Danieli in omni verbo et in somniis et in omni sophia,
qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur 
agnitio sacramentorum. Anno denique tertio Cyri regis
Persarum cum in recogitatum incidisset visionis, aliam formam
bumiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Daniel eram <bibl n="Dan. X, 1 sq. XII."/>
lugens per tres hebdomadas, panem suavem non edi, caro et
vinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec
consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus
est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris,
quoniam ex die prima qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi
coram deo exauditum est verbum tuum, et ego introivi
verbo tuo. Ita xerophagiarum miseratio et humiliatio metum expellunt
et aures dei advertunt et occultorum compotes faciunt. Revertor
etiam ad Heliam. Cum corvi illum pane et carne saturare
consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de
somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit?
Defecerant corvi, qui eum liberalius pascerent, an difficile
angelo fuerat aliquem alicunde de convivio regis ministrum cum
instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli
in lacum leonum esurienti prandium metentium exhibitum est?
<pb xml:id="v.1.p.864"/>

Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et
persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse vivendum.
<bibl n="Ps. CI, 10."/> Tali victu David exomologesin suam expressit, cinerem quidem
edens velut panem, id est panem velut cinerem aridum et
sordidum, potum vero fletu miscens, utique pro vino. Habet enim
et abstinentia vini suos titulos, quae et Samuelem deo voverat et
<bibl n="I Sam. I, 15."/> Aaronom consecrarat. Nam de Samuele mater, Et vinum, inquit,
et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus
<bibl n="Lev. X, 9."/> ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis, tu et filius t(??)us
post te, si quando ingrediemini tabernaculum, vel ascendetis ad
altare, et non moriemini. Adeo morientur qui non sobrii in ecclesia
<bibl n="Amos II, 13."/> ministraverint. Sic et Israëli proximo exprobrat: Et potum
dabatis sanctificatis meis vinum. Et haec autem strictura potus
xerophgiae portio est. Quanquam ubi abstinentia vini aut a deo
exigitur aut ab homine vovetur, illic intellegatur etiam pabuli
pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et
potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet,
aquis sobrius et cibis ebrius. An autem et apostolus xerophagias
<bibl n="II Cor. XI, 27."/> norit, qui maiora celebraverat, sitim et famem et multa ieiunia,
<bibl n="Rom. XIII, 3."/> qui ebrietates et comessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo
argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas
<bibl n="I Tim. V, 23."/> imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione,
sed ex devotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo
prodesset), hoc ipso abstinentiam vini dignam deo suasit,
quam ex necessitate dissuasit.</p></div></div></body></text></TEI>