<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Processimus itaque iam ad exempla, uti revolvamus utilitatis
efficacia potestates istius officii quod etiam iratum deum homini
<bibl n="I Sam. VII, 5sqq."/> reconciliat. Deliquerat Israël in aquatione apud Maspha congregatus
a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit, ut periculum
proelii simul fuderit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum
(in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam
abstinentia populi), et allophyli proelio admovebant, ibidem
dominus intonuit voce magna super allophylos, et confusi sunt et
corruerunt in conspectu Israëlis, et processerunt viri Israël ex
Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt,
pastos impasti, armatos inermes. Hae erunt vires ieiunantium
deo. Caelum pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam
spiritalibus bellis necessariam. Proinde cum rex Assyriorum Sennacherib
<pb xml:id="v.1.p.861"/>

compuribus iam civitatibus captis Israëli per Rapsacen
blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in
Aethiopias avertit. Dehinc quid aliud centum octoginta quatuor
milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae
regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnunciata vestem scidit,
saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per
Esaiam adire iussit, utique ieiunio preces prosequente. Neque
enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco. Semper
inedia maeroris sequela est, sicut laetitia accessio saginae. <bibl n="II Reg. XVIII. XIX. Ies. XX."/>
Per hanc maeroris sequelam et inediam etiam civitas illa peccatrix
Ninive de exitio praedicato liberatur. Satis enim paenitentia scelerum
commendaverat ieiunium triduo functa,etiam pecudibus <bibl n="Ion. III."/>
enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra <bibl n="Gen. XIX."/>
evasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. Cum <bibl n="I Reg. XXI."/>
illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter
vineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias, Qualiter occidisti
et haereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae
canes delinxerant, tuum quoque delinguent,—destituit semetipsum
et saccum carni suae imposuit et ieiunavit et dormivit in
sacco. Et tunc sermo domini ad Heliam, Vidisti, ut reveritus sit
Achab a facie mea: pro eo, quod reveritus est, non superducam
laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam
eam, qui non erat ieiunaturus. Ita ieiunium in deum reverentiae
opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro <bibl n="I Sam. I."/>
sterilis impetravit facile a deo inanem cibo ventrem filio implere,
et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut periculorum
aversionem aut delictorum obliterationem, verum etiam
sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. Aspice
<pb xml:id="v.1.p.862"/>

<bibl n="Dan. II. VI. X. XIV, 34sqq."/> Danielis exemplum. Circa somnium regis Rabylonis omnes turbantur
sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci.
Solus Daniel deo fidens, et sciens quid ad demerendam
dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate
ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem
somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus
glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea
quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum
temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis
et sacco et cinere. Nam et angelus missus ad eum hanc statim
professus est causam divinae dignationis: Veni, inquit, demonstrare
tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet. Si deo miserabilis,
leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus
ieiunanti prandium angelus procuravit.</p></div></div></body></text></TEI>