Processimus itaque iam ad exempla, uti revolvamus utilitatis efficacia potestates istius officii quod etiam iratum deum homini reconciliat. Deliquerat Israël in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit, ut periculum proelii simul fuderit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam abstinentia populi), et allophyli proelio admovebant, ibidem dominus intonuit voce magna super allophylos, et confusi sunt et corruerunt in conspectu Israëlis, et processerunt viri Israël ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos inermes. Hae erunt vires ieiunantium deo. Caelum pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam. Proinde cum rex Assyriorum Sennacherib compuribus iam civitatibus captis Israëli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in Aethiopias avertit. Dehinc quid aliud centum octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnunciata vestem scidit, saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiam adire iussit, utique ieiunio preces prosequente. Neque enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco. Semper inedia maeroris sequela est, sicut laetitia accessio saginae. Per hanc maeroris sequelam et inediam etiam civitas illa peccatrix Ninive de exitio praedicato liberatur. Satis enim paenitentia scelerum commendaverat ieiunium triduo functa,etiam pecudibus enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra evasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. Cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter vineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias, Qualiter occidisti et haereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent,—destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunavit et dormivit in sacco. Et tunc sermo domini ad Heliam, Vidisti, ut reveritus sit Achab a facie mea: pro eo, quod reveritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus. Ita ieiunium in deum reverentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetravit facile a deo inanem cibo ventrem filio implere, et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut periculorum aversionem aut delictorum obliterationem, verum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. Aspice Danielis exemplum. Circa somnium regis Rabylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci. Solus Daniel deo fidens, et sciens quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere. Nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam divinae dignationis: Veni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet. Si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procuravit.