Haec ratio servabatur apud providentiam dei, pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diverso ad deiciendam propositionem nostram, Cur ergo, dicat, non statim deus aliquam victus constituit castigationem, quinimmo et auxit permissionem? Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam. Postea vero ad Noƫ enumerata subiectione omnium bestiarum terrae et volatilium caeli et moventium in terra et piscium maris et omnis serpentis, Erunt, inquit, vobis in escam: velut holera foeni dedi vobis universa, verum carnem in sanguine animae suae non edetis. Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. Ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam levem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post diluvium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu ceterorum. Iam enim iudicium dominus ostenderat per diluvium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. Itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per veniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione.