<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui 
periclitatur, quantum valeat apud deum inanitas ista, et ante omnia,
unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc
enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis
auctoritas a primordio recensendae. Acceperat Adam a deo legem
non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset.
Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin
spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam
prophetaverat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius
ventri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem
gula vendidit. Manducavit denique et periit, salvus alioquin
<pb xml:id="v.1.p.856"/>

si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides
semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium adpetitionem
et spiritalium recusationem. Teneo igitur a primordio homicidam
gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus
nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam,
mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat.
Ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus
potuissem, pro veneno deputarem et antidotum famem sumerem,
per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque
cum ipso genere transductam, certus hoc deum velle cuius contrarium
noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam a
<bibl n="Ps. L, 18."/> quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. Porro, cum et
ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi
angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga
victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto
cibo et observato praecepto primordiale iam delictum expiaretur,
ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam
offenderat, id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo
modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico
inlicito plura licita contemnens?</p></div></div></body></text></TEI>