Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Levitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, Sancta, inquiens, erit vobis dies, et vexabitis animas vestras, et omnis anima, quae vexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo. Certe in evangelio illos dies ieiuniis determinatos putant in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum, abolitis legalibus et propheticis vetustatibus. Ubi volunt enim, adgnoscunt quid sapiat, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio, novae disciplinae pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos observasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passive tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat, de Petri exemplo, quod Actis refertur. Xerophagias vero novum affectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. Et ideo nos esse iam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te. ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et coenas quotidie coquimus? Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt. observatores dierum et mensium et annorum. Iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse, Non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae quae subtexit; et ipsum dominum in evangelio ad omnem circa victum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: Ecce homo vorator et potator! sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. His et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior ventri possit supervacua nec adeo necessaria existimare sublati vel deminuti vel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur, Opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tanquam me. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate. Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum valeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetaverat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius ventri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula vendidit. Manducavit denique et periit, salvus alioquin si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. Ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum velle cuius contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et observato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat, id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?