<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Vetus es, vera si velimus dicere, tu qui tantum gulae indulges,
et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem
ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae
disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis. Si tibi lenticulam
defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes;
apud te agape in caccabis fervet, fides in culinis calet, spes in
ferculis iacet. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes
tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lascivia atque
luxuria est. Quam societatem et apostolus sciens, cum praemisisset,
<bibl n="Rom. XIII, 13."/> Non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit, Nec
in cubilibus et libidinibus. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod
duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum
<bibl n="I Tim. V, 17."/> apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis.
Quis sanctior inter vos, nisi convivandi frequentior, nisi obsonandi
pollucibilior, nisi calicibus instructior? Merito homines solius
animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae,
<bibl n="Ies. XXII, 13. I Cor. XV, 32."/> mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis, Manducemus
et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte
mandare, Ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur.
<bibl n="Rom. VIII, 8."/> Palam disciplinas nostras vindicemus. Nos certi sumus eos
qui in carne sunt deo placere non posse, non utique substatia
carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in
voluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus
<bibl n="Ioh. III, 34."/> carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. Facilius, si forte,
<pb xml:id="v.1.p.879"/>

per angustam salutis ianuam introbit caro exilior; citius resuscitabitur
caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur
pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit
quibus et vires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt.
Sed nostra alia robora aliaeque vires, sicut et alia certamina, <bibl n="Eph. VI, 12."/>
quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem,
sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae. Adversus
haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto
oportet adsistere. Ceterum saginatior Christianus ursis et leonibus
forte quam deo erit necessarius, nisi quod et adversus bestias
maciem exercere debebit.</p></div></div></body></text></TEI>