<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p><bibl n="Ps. (??), 18 sq."/> Nam et si mavult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio,
quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus
<bibl n="Num. XI, 4. 13. 32 sqq."/> incontinens gulae placuit, nec sacerdos, nec prophetes. Manent
adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis
avidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando. Etiditur
<bibl n="I Sam. IV. 17 sqq."/> pro templi foribus senior Heli, filii eius in acie ruunt, nurus expirat
in partu. Hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens,
sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei,
cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam,
post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare
diffusum, ob haec signa de satisfactione invitatus a rege plane
excusavit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum
attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus,
secundum verbum dei ibidem factum super mensam, non est in
<bibl n="I Reg. XIII."/> paternis sepultus. Leonis enim in via occursu prostratus et apud
exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt exempla
et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam
<bibl n="Luc. XVI, 25. 29."/> gulae admiserint. Sed nec apud inferos admonitio cessavit, ubi in
divite epulone quidem convivia cruciantur, in paupere vero ieiunia
recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas. Nam et Iohel
<bibl n="Io(??)II, 14."/> exclamavit, Sanctificate ieiunium et curationem, prospiciens iam
tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicuturos
<pb xml:id="v.1.p.877"/>

officia curantia deum. Unde et qui in idolis comendis
et in sacro ornandis et ad singulas horas salutandis adulantur,
curationem facere dicuntur. Sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici
agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia
denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt,
precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam vero colonias
praeterea annuo ritu saccis velati et cinere conspersi idolis suis
invidiam supplicem obiciunt, balnea et tabernacula in nonam
usque cluduntur. Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in
lancibus. Niniviticum credo iustitium. Iudaicum certe ieiunium
ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocunque
in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. Et licet cultu
et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant
et stellae auctoritatem demorantis suspirant. Sed bene quod
tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cyheles
eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc
divina constabit, quam diabolus divinorum aemulator imitatur.
Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur.
Hinc tu eo inreligiosior quanto ethnicus paratior. Ille denique
deo idolo gulam suam mactat, tu deo non vis. Deus enim <bibl n="Rom. XVI, 18."/>
tibi venter est, et pulmo templum, et aqualiculus altare, et sacerdos
cocus, et sanctus spiritus nidor, et condimenta charismata, et
ructus prophetia.</p><pb xml:id="v.1.p.878"/></div></div></body></text></TEI>