Nam et si mavult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio, quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos, nec prophetes. Manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis avidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando. Etiditur pro templi foribus senior Heli, filii eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. Hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffusum, ob haec signa de satisfactione invitatus a rege plane excusavit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus, secundum verbum dei ibidem factum super mensam, non est in paternis sepultus. Leonis enim in via occursu prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserint. Sed nec apud inferos admonitio cessavit, ubi in divite epulone quidem convivia cruciantur, in paupere vero ieiunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas. Nam et Iohel exclamavit, Sanctificate ieiunium et curationem, prospiciens iam tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicuturos officia curantia deum. Unde et qui in idolis comendis et in sacro ornandis et ad singulas horas salutandis adulantur, curationem facere dicuntur. Sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam vero colonias praeterea annuo ritu saccis velati et cinere conspersi idolis suis invidiam supplicem obiciunt, balnea et tabernacula in nonam usque cluduntur. Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. Niniviticum credo iustitium. Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocunque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. Et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant. Sed bene quod tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cyheles eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc divina constabit, quam diabolus divinorum aemulator imitatur. Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur. Hinc tu eo inreligiosior quanto ethnicus paratior. Ille denique deo idolo gulam suam mactat, tu deo non vis. Deus enim tibi venter est, et pulmo templum, et aqualiculus altare, et sacerdos cocus, et sanctus spiritus nidor, et condimenta charismata, et ructus prophetia. Vetus es, vera si velimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis. Si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in caccabis fervet, fides in culinis calet, spes in ferculis iacet. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lascivia atque luxuria est. Quam societatem et apostolus sciens, cum praemisisset, Non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit, Nec in cubilibus et libidinibus. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit, ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter vos, nisi convivandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior? Merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte mandare, Ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur. Palam disciplinas nostras vindicemus. Nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique substatia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in voluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram. Facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introbit caro exilior; citius resuscitabitur caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit quibus et vires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt. Sed nostra alia robora aliaeque vires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae. Adversus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. Ceterum saginatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et adversus bestias maciem exercere debebit.