<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p><bibl n="I Tim. IV, 3."/> Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de
providentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam
abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris,
quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud
Iovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum.
Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno
hebdomadas xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet sabbatis et
dominicis, offerimus deo, abstinentes ab eis quae non reicimus,
sed differimus. Atqui ad Romanos scribens vos nunc compungit
<bibl n="Rom. XIV, 20 sq."/> retractatores huius officii, Ne propter pabulum solveritis, inquit,
<pb xml:id="v.1.p.875"/>

opus dei. Quod opus? De quo ait, Bonum est carnem non edere
et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis
deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, <bibl n="I Rom. XIV. 2 sqq."/>
quidam autem infirmus olera vescitur; qui manducat, ne nullificet
non manducantem. Tu quis es, qui alienum servum iudicas? Et
qui manducat, et qui non manducat, deo agit gratias. Cum autem
humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino?
Ita sciebat quosdam. castigatores et interdictores victus incusare,
qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare vero qui
in honorem, non qui in convicium creatoris. Et si claves macelli
tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum <bibl n="I Cor. X, 25 sqq."/>
exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit, Nec enim, <bibl n="Rom. XIV, 17."/>
inquit, esus aut potus est dei regnum, et, Esca nos deo non commendat, <bibl n="I Cor. VIII, 8."/>
non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et
accurata, siquidem subiciens, Nec si manducaverimus, abundabimus,
nec si non manducaverimus, deficiemus, tibi magis insonat
qui abundare te existimas si edas, et deficere si non edas, et ideo
ista detractas. Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem <bibl n="Matth. XI, 19. IV, 2. V, 6."/>
interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod
etiam ieiunarit qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes
pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, <bibl n="Ioh. IV, 34. VI, 27."/>
sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae <bibl n="Matth. VI, 11. Ies. LVIII, 3 sqq."/>
permanet in vitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem
mandans postulandum, non et Attalicas divitias. Sic et Esaias
non negavit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumeravit. <bibl n="Ies. LVIII, 3."/>
In diebus enim, inquit, ieiuniorum vestrorum inveniuntur
voluntates vestrae, et omnes subiectos vobis succutitis, aut ad
convicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium
<pb xml:id="v.1.p.876"/>

ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstutit, sed
confirmavit.</p></div></div></body></text></TEI>