<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Ho(??)m igitur tempora observantes et dies et menses et annos <bibl n="Gal. VI, 10 sqq."/>
galaticamur. Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium
sollemnitatum observantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens
veteris testamenti in Christo sepulti perseverantiam et novi
sistens. Quod si nova conditio in Christo, nova et sollemnia esse <bibl n="H Cor. V, 17."/>
debebunt: aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum
et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus
annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus
in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et
sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? Quamquam vos
<pb xml:id="v.1.p.874"/>

etiam sabbatum, si quando, continuatis, nunquam nisi in pascha
ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis
dies etiam vulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum
differentiae ratio, distinguentem nova et vetera. Sed et hic
inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis
in quo causam novitatis accusatis.</p></div></div></body></text></TEI>