Ho(??)m igitur tempora observantes et dies et menses et annos galaticamur. Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum observantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens veteris testamenti in Christo sepulti perseverantiam et novi sistens. Quod si nova conditio in Christo, nova et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? Quamquam vos etiam sabbatum, si quando, continuatis, nunquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis dies etiam vulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem nova et vetera. Sed et hic inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis in quo causam novitatis accusatis.