Ho(??)m igitur tempora observantes et dies et menses et annos galaticamur. Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum observantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens veteris testamenti in Christo sepulti perseverantiam et novi sistens. Quod si nova conditio in Christo, nova et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? Quamquam vos etiam sabbatum, si quando, continuatis, nunquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis dies etiam vulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem nova et vetera. Sed et hic inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis in quo causam novitatis accusatis. Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de providentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum. Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno hebdomadas xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo, abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus. Atqui ad Romanos scribens vos nunc compungit retractatores huius officii, Ne propter pabulum solveritis, inquit, opus dei. Quod opus? De quo ait, Bonum est carnem non edere et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus olera vescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quis es, qui alienum servum iudicas? Et qui manducat, et qui non manducat, deo agit gratias. Cum autem humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino? Ita sciebat quosdam. castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare vero qui in honorem, non qui in convicium creatoris. Et si claves macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit, Nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, Esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens, Nec si manducaverimus, abundabimus, nec si non manducaverimus, deficiemus, tibi magis insonat qui abundare te existimas si edas, et deficere si non edas, et ideo ista detractas. Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in vitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas divitias. Sic et Esaias non negavit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumeravit. In diebus enim, inquit, ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes subiectos vobis succutitis, aut ad convicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstutit, sed confirmavit.