<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis vel 
traditione maiorum, nihilque observationis amplius adiciendum ob
illicitum innovationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce
enim convenio vos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies
quibus ablatus est sponsus et stationum semiieiunia interponentes,
et vos interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est.
<pb xml:id="v.1.p.872"/>

Denique respondetis haec ex arbitrie agenda, non ex imperio. Movistis
igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sunt
constituta obitis. Quale est autem, ut tuo arbitrio permittas quod
imperio dei non das? Plus humanae licebit voluntati quam divinae
potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum
est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. Non
tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius,
hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi universae
plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum,
ut vestrae capturae est, sed interdum et ex aliqua
sollicitudinis ecclesiasticae causa. Itaque si et ex bominis edicto
et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν agitatis, quomodo in nobis
ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum et stationum
denotatis? nisi forte in senatus consulta et in principum mandata
coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus
vellet terris et per quos vellet praedicaret, ex providentia
imminentium sive ecclesiasticarum tentationum sive mundialium
plagarum, qua paracletus, id est advocatus ad exorandum iudicem,
huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam
sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario
etiam quae tunc constituit observamus. Aspice ad Iudaicos
fastos, et invenies nihil novum, si quae patribus sunt praecepta
omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit. Aguntur
praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis
ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et
ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur.
Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique
<bibl n="Ps. CXXXIII, 1."/> ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres
in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore
<pb xml:id="v.1.p.873"/>

cum compluribus coenas. Conventus autem illi stationibus prius
et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus, et ita demum
congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc
praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis
fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.</p></div></div></body></text></TEI>