<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non <bibl n="I Cor. IV, 8."/>
delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec revelationum
scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria
metuentes, quae stationibus discutiantur. Ut ab Ioanne paracletus
obmutuisset, ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam
extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram, nec ad impetrandam
tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet
ipsos novissimorum temporum condicionem, indicentes omnem
ταπεινοφρόνησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae,
et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit,
ut in carcerem talis introeat Christianus qualis inde prodisset,
non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta,
sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia
abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam,
<pb xml:id="v.1.p.870"/>

cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus,
praemisso iam sanguinis succo tanquam animae impedimentis,
properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo
norit. Plane vestrum est in carceribus popinas exhibere
martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae,
ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus
vester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate
custodiae liberae aliquamdiu farsum, omnibus balneis quasi baptismate
<pb xml:id="v.1.p.871"/>

melioribus, et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesiae
secretioribus, et omnibus vitae istius inlecebris quasi
aeternae dignioribus hoc, puto, obligatum, ne mori vellet, postremo
ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto
praemedicatum ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus
(hoc enim ebrietas sentiebat) quem dominum confiteretur interroganti
praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc
iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa
negatione discessit. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant
pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant. Quid ergo cessatis
paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere?</p></div></div></body></text></TEI>