Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec revelationum scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. Ut ab Ioanne paracletus obmutuisset, ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram, nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet ipsos novissimorum temporum condicionem, indicentes omnem ταπεινοφρόνησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus qualis inde prodisset, non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam, cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus, praemisso iam sanguinis succo tanquam animae impedimentis, properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo norit. Plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu farsum, omnibus balneis quasi baptismate melioribus, et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesiae secretioribus, et omnibus vitae istius inlecebris quasi aeternae dignioribus hoc, puto, obligatum, ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant. Quid ergo cessatis paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere? Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis vel traditione maiorum, nihilque observationis amplius adiciendum ob illicitum innovationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce enim convenio vos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies quibus ablatus est sponsus et stationum semiieiunia interponentes, et vos interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est. Denique respondetis haec ex arbitrie agenda, non ex imperio. Movistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. Quale est autem, ut tuo arbitrio permittas quod imperio dei non das? Plus humanae licebit voluntati quam divinae potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. Non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi universae plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est, sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. Itaque si et ex bominis edicto et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus vellet terris et per quos vellet praedicaret, ex providentia imminentium sive ecclesiasticarum tentationum sive mundialium plagarum, qua paracletus, id est advocatus ad exorandum iudicem, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit observamus. Aspice ad Iudaicos fastos, et invenies nihil novum, si quae patribus sunt praecepta omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus coenas. Conventus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus, et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.