<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Omnia autem ista credo ignota eis qui ad nostra turbantur, 
aut sola forsitan lectione non etiam intentione comperta, secundum
maiorem vim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem
psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum,
xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum
utriusque testamenti paraturam quantum proficiant recusati vel
recisi vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut
<pb xml:id="v.1.p.868"/>

vacantia infirmant, item dum pariter ostendimus quo semper in
ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant;
nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile. Sed
et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata
legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata votum expunxisse.
Tamen et votum, cum a deo acceptatum est, legem in
posterum facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum
mandavit qui factum comprobavit. Itaque et hinc in alia specie
altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, Aut pseudoprophetia
est, si spiritalis vox sollemnia ista constituit, aut haeresis,
si humana praesumptio adinvenit, Eam enim formam. reprehendentes
qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae et
adversarii veterum adversus illa poterunt retractare, aut et illa
recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie, maxime
cum et ista, a quocunque institutore sunt, sive spiritali sive
tantum fideli, eidem deo currant cui et vetera. Indubitate enim
<pb xml:id="v.1.p.869"/>

et haeresis et psendoprophetia divinitatis diversitate iudicabuntur
apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites,
adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo
velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et
quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro?
Aut contende diabolum cum deo facere nostro, aut satanas
paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim <bibl n="I Ioh. II. 18. 22. IV, 3. II Ioh. 7."/>
vocantur haeretici nomine penes Ioannem. Et quomodo quisquis
ille est in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit,
cum et antichristi erga deum, adversum nostrum processerint
Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos
spiritum, cum imperat an cum probat quae deus noster et imperavit
semper et probavit? Sed rursus palos terminales figitis deo,
sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus ita et
de solleminbus, ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et
beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere,
quia et hic Lex et prophetae usque ad Ioannem. Superest ut totum <bibl n="Matth. XI, 13."/>
auferatis quantum in vobis tam otiosum.</p></div></div></body></text></TEI>