Omnia autem ista credo ignota eis qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione non etiam intentione comperta, secundum maiorem vim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam quantum proficiant recusati vel recisi vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut vacantia infirmant, item dum pariter ostendimus quo semper in ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant; nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile. Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata votum expunxisse. Tamen et votum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandavit qui factum comprobavit. Itaque et hinc in alia specie altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, Aut pseudoprophetia est, si spiritalis vox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana praesumptio adinvenit, Eam enim formam. reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae et adversarii veterum adversus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie, maxime cum et ista, a quocunque institutore sunt, sive spiritali sive tantum fideli, eidem deo currant cui et vetera. Indubitate enim et haeresis et psendoprophetia divinitatis diversitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? Aut contende diabolum cum deo facere nostro, aut satanas paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim vocantur haeretici nomine penes Ioannem. Et quomodo quisquis ille est in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, adversum nostrum processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat quae deus noster et imperavit semper et probavit? Sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus ita et de solleminbus, ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic Lex et prophetae usque ad Ioannem. Superest ut totum auferatis quantum in vobis tam otiosum. Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec revelationum scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. Ut ab Ioanne paracletus obmutuisset, ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram, nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet ipsos novissimorum temporum condicionem, indicentes omnem ταπεινοφρόνησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus qualis inde prodisset, non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam, cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus, praemisso iam sanguinis succo tanquam animae impedimentis, properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo norit. Plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu farsum, omnibus balneis quasi baptismate melioribus, et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesiae secretioribus, et omnibus vitae istius inlecebris quasi aeternae dignioribus hoc, puto, obligatum, ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant pseudoprophetae, ideo haeretici qui observant. Quid ergo cessatis paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere? Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis vel traditione maiorum, nihilque observationis amplius adiciendum ob illicitum innovationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce enim convenio vos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies quibus ablatus est sponsus et stationum semiieiunia interponentes, et vos interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est. Denique respondetis haec ex arbitrie agenda, non ex imperio. Movistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. Quale est autem, ut tuo arbitrio permittas quod imperio dei non das? Plus humanae licebit voluntati quam divinae potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. Non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi universae plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est, sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. Itaque si et ex bominis edicto et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus vellet terris et per quos vellet praedicaret, ex providentia imminentium sive ecclesiasticarum tentationum sive mundialium plagarum, qua paracletus, id est advocatus ad exorandum iudicem, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit observamus. Aspice ad Iudaicos fastos, et invenies nihil novum, si quae patribus sunt praecepta omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus coenas. Conventus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus, et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti. Ho(??)m igitur tempora observantes et dies et menses et annos galaticamur. Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum observantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens veteris testamenti in Christo sepulti perseverantiam et novi sistens. Quod si nova conditio in Christo, nova et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum devotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? Quamquam vos etiam sabbatum, si quando, continuatis, nunquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis dies etiam vulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem nova et vetera. Sed et hic inaequalitas vestra ridebitur, cum vetustatum formam nobis exprobratis in quo causam novitatis accusatis. Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de providentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum. Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno hebdomadas xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo, abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus. Atqui ad Romanos scribens vos nunc compungit retractatores huius officii, Ne propter pabulum solveritis, inquit, opus dei. Quod opus? De quo ait, Bonum est carnem non edere et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus olera vescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quis es, qui alienum servum iudicas? Et qui manducat, et qui non manducat, deo agit gratias. Cum autem humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino? Ita sciebat quosdam. castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare vero qui in honorem, non qui in convicium creatoris. Et si claves macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit, Nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, Esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens, Nec si manducaverimus, abundabimus, nec si non manducaverimus, deficiemus, tibi magis insonat qui abundare te existimas si edas, et deficere si non edas, et ideo ista detractas. Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in vitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas divitias. Sic et Esaias non negavit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumeravit. In diebus enim, inquit, ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes subiectos vobis succutitis, aut ad convicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstutit, sed confirmavit.