<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Aeque stationes nostras ut indictas, quidam vero et in
<pb xml:id="v.1.p.865"/>

serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus
et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum,
de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad indictionis
quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. Nunc ad
proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis
prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus
praescribant. Si, quia Petrus et qui cum eo ad horam
nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit <bibl n="Act. III, 1."/>
illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem
stationis interpretetur? Atqui facilius invenias Petrum
hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, <bibl n="Act. X, 9."/>
quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud
absolutura post orationem videbatur. Porro cum in eodem commentario
Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua
spiritu sancto initiati pro ebriis habehantur, et sexta, qua Petrus <bibl n="Act. II, 15"/>
ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur
non intellegamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni
tempore orandum, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus
humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae
publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus divinis?
Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis,
utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem
quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae.
Hinc itaque et Petrum dicam ex vetere potius usu nonam observasse
tertio orantem supremae orationis munere. Haec autem propter
illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non
quasi respuamus
 nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum
<pb xml:id="v.1.p.866"/>

fungimur, sed quia eorum quae ex traditione observantur tanto
magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae
auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut
<bibl n="hil. III, 15."/> corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus vobis revelabit.
Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce universae
veritatis, an dignior apud nos ratio adferatur in nonam
observandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si
statione tunc functus est. Venit enim de exitu domini, quem etsi
semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius
sius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur.
Nam et milites nunquam immemores sacramenti magis
stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura
est in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre
fecit officium, ut tunc et nos revertamur ad iocunditatem
cum et mundus recepit claritatem. Hoc si magis ad religionem
sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum
aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus
ad serum, expectantes tempus dominicae sepulturae, cum
Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum
est ante famulorum carnem refrigerare quam domini. Sed hactenus
haec ex argumentationum provocatione commiserim, coniecturas
coniecturis, et tamen, puto, fidelioribus repercutiens.
Videamus, an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur.
<bibl n="Exod. XVII, 8 sqq."/> In Exodo habitus ille Moysis adversus Amalech orationibus proeliantis
usque in occasum perseverans nonne statio fuit sera? Iesum
Nave debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua
<pb xml:id="v.1.p.867"/>

ipsis elementis stationem imperavit? Stetit sol in Gabaon et luna <bibl n="Ios. X, 7 sqq."/>
in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus
de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. Ut autem accedebat
in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in novissimo,
utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem,
parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem
etiam sera longiorem. Certe Saul et ipse in proelio constitutus
manifeste munus istud indixit: Maledictus homo, qui ederit panem <bibl n="I Sam. XIV, 24 sqq."/>
ad vesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustavit
totus populus eius, et tota terra prandebat. Tantam autem deus
praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius
Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum
mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix
per precem populi periculo exemptus. Gulae enim, licet simplicis,
reus fuerat. Sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus
in sacco et cinere exomologesin deo ageret, Et adhuc, inquit, loquente <bibl n="Dan. IX, 21."/>
me in oratione. ecce vir, quem videram in somnis initio,
velociter volans appropinquavit mihi quasi hora vespertini sacrificii.
Haec erit statio sera quae ad vesperam ieiunans pinguiorem
orationem deo immolat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Omnia autem ista credo ignota eis qui ad nostra turbantur, 
aut sola forsitan lectione non etiam intentione comperta, secundum
maiorem vim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem
psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum,
xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum
utriusque testamenti paraturam quantum proficiant recusati vel
recisi vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut
<pb xml:id="v.1.p.868"/>

vacantia infirmant, item dum pariter ostendimus quo semper in
ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant;
nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile. Sed
et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata
legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata votum expunxisse.
Tamen et votum, cum a deo acceptatum est, legem in
posterum facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum
mandavit qui factum comprobavit. Itaque et hinc in alia specie
altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, Aut pseudoprophetia
est, si spiritalis vox sollemnia ista constituit, aut haeresis,
si humana praesumptio adinvenit, Eam enim formam. reprehendentes
qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae et
adversarii veterum adversus illa poterunt retractare, aut et illa
recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie, maxime
cum et ista, a quocunque institutore sunt, sive spiritali sive
tantum fideli, eidem deo currant cui et vetera. Indubitate enim
<pb xml:id="v.1.p.869"/>

et haeresis et psendoprophetia divinitatis diversitate iudicabuntur
apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites,
adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo
velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et
quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro?
Aut contende diabolum cum deo facere nostro, aut satanas
paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim <bibl n="I Ioh. II. 18. 22. IV, 3. II Ioh. 7."/>
vocantur haeretici nomine penes Ioannem. Et quomodo quisquis
ille est in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit,
cum et antichristi erga deum, adversum nostrum processerint
Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos
spiritum, cum imperat an cum probat quae deus noster et imperavit
semper et probavit? Sed rursus palos terminales figitis deo,
sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus ita et
de solleminbus, ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et
beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere,
quia et hic Lex et prophetae usque ad Ioannem. Superest ut totum <bibl n="Matth. XI, 13."/>
auferatis quantum in vobis tam otiosum.</p></div></div></body></text></TEI>