Aeque stationes nostras ut indictas, quidam vero et in serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. Nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus praescribant. Si, quia Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? Atqui facilius invenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem videbatur. Porro cum in eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati pro ebriis habehantur, et sexta, qua Petrus ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandum, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus divinis? Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae. Hinc itaque et Petrum dicam ex vetere potius usu nonam observasse tertio orantem supremae orationis munere. Haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum quae ex traditione observantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus vobis revelabit. Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce universae veritatis, an dignior apud nos ratio adferatur in nonam observandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. Venit enim de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius sius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur. Nam et milites nunquam immemores sacramenti magis stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura est in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos revertamur ad iocunditatem cum et mundus recepit claritatem. Hoc si magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum, expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerare quam domini. Sed hactenus haec ex argumentationum provocatione commiserim, coniecturas coniecturis, et tamen, puto, fidelioribus repercutiens. Videamus, an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur. In Exodo habitus ille Moysis adversus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum perseverans nonne statio fuit sera? Iesum Nave debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis stationem imperavit? Stetit sol in Gabaon et luna in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. Ut autem accedebat in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in novissimo, utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem etiam sera longiorem. Certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud indixit: Maledictus homo, qui ederit panem ad vesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustavit totus populus eius, et tota terra prandebat. Tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix per precem populi periculo exemptus. Gulae enim, licet simplicis, reus fuerat. Sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, Et adhuc, inquit, loquente me in oratione. ecce vir, quem videram in somnis initio, velociter volans appropinquavit mihi quasi hora vespertini sacrificii. Haec erit statio sera quae ad vesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat. Omnia autem ista credo ignota eis qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione non etiam intentione comperta, secundum maiorem vim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam quantum proficiant recusati vel recisi vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut vacantia infirmant, item dum pariter ostendimus quo semper in ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant; nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile. Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata votum expunxisse. Tamen et votum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandavit qui factum comprobavit. Itaque et hinc in alia specie altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, Aut pseudoprophetia est, si spiritalis vox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana praesumptio adinvenit, Eam enim formam. reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae et adversarii veterum adversus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie, maxime cum et ista, a quocunque institutore sunt, sive spiritali sive tantum fideli, eidem deo currant cui et vetera. Indubitate enim et haeresis et psendoprophetia divinitatis diversitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? Aut contende diabolum cum deo facere nostro, aut satanas paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim vocantur haeretici nomine penes Ioannem. Et quomodo quisquis ille est in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, adversum nostrum processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat quae deus noster et imperavit semper et probavit? Sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus ita et de solleminbus, ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic Lex et prophetae usque ad Ioannem. Superest ut totum auferatis quantum in vobis tam otiosum.