<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Mirarer psychicos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius 
nubunt, si non etiam ingluvie lacerarentur, qua ieiunia oderunt.
Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam
unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi
prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio
est. Denique pro dispositione membrorum ordo vitiorum. Prior
venter, et statim cetera saginae substructa lascivia est; per edacitatem
salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio
carnis, qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae
pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam
in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos
induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum
et libidini per unicas nuptias. Piget iam cum talibus congredi,
pudet iam de eis altercari quorum nec defensio verecunda
<pb xml:id="v.1.p.852"/>
est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione
adversariorum? Quinam isti sint semel nominab: exteriores
et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controversiam faciunt;
propter hoc novae prophetiae recusantur; non quod alium
deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum
Christum solvant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant,
sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. De
modo quidem nubendi iam edidmus monogamiae defensionem. Nunc
de castigatione victus secundae vel magis primae continentiae
pugna est. Arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod
stationes plerumque in vesperam producamus, quod etiam xerophagias
observemus, siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia
et uvidioribus quibusque pomis, nec quid vinositatis vel
edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem
arido victui. Novitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant
aut haeresin iudicandam si humana praesumptio est, aut
pseudoprophetiam pronuntiandam si spiritalis indictio est, dum
quaque ex parte anathema audiamus qui aliter adnuntiamus.</p></div></div></body></text></TEI>