<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Mirarer psychicos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius 
nubunt, si non etiam ingluvie lacerarentur, qua ieiunia oderunt.
Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam
unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi
prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio
est. Denique pro dispositione membrorum ordo vitiorum. Prior
venter, et statim cetera saginae substructa lascivia est; per edacitatem
salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio
carnis, qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae
pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam
in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos
induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum
et libidini per unicas nuptias. Piget iam cum talibus congredi,
pudet iam de eis altercari quorum nec defensio verecunda
<pb xml:id="v.1.p.852"/>
est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione
adversariorum? Quinam isti sint semel nominab: exteriores
et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controversiam faciunt;
propter hoc novae prophetiae recusantur; non quod alium
deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum
Christum solvant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant,
sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. De
modo quidem nubendi iam edidmus monogamiae defensionem. Nunc
de castigatione victus secundae vel magis primae continentiae
pugna est. Arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod
stationes plerumque in vesperam producamus, quod etiam xerophagias
observemus, siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia
et uvidioribus quibusque pomis, nec quid vinositatis vel
edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem
arido victui. Novitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant
aut haeresin iudicandam si humana praesumptio est, aut
pseudoprophetiam pronuntiandam si spiritalis indictio est, dum
quaque ex parte anathema audiamus qui aliter adnuntiamus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><bibl n="Lev. XVI, 29 sqq. XXIII, 27."/> Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos
opponunt, ut cum in Levitico praecipit dominus Moysi decimam
mensis septimi diem placationis, Sancta, inquiens, erit vobis dies,
et vexabitis animas vestras, et omnis anima, quae vexata non fuerit
<pb xml:id="v.1.p.853"/>

in illa die, exterminabitur de populo suo. Certe in evangelio illos
dies ieiuniis determinatos putant in quibus ablatus est sponsus, et
hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum, abolitis
legalibus et propheticis vetustatibus. Ubi volunt enim, adgnoscunt
quid sapiat, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Itaque de cetero <bibl n="Luc. XVI, 16. Matth. XI, 13."/>
indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio, novae disciplinae
pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos <bibl n="Act. XV, 10."/>
<pb xml:id="v.1.p.854"/>

observasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune
omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum,
quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae,
passive tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra
supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat, de
Petri exemplo, quod Actis refertur. Xerophagias vero novum affectati
officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales
castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum
exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem
legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum
<bibl n="I Cor. X, 25."/> macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere
prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. Et ideo
<bibl n="I Tim. IV, 1 sq."/> nos esse iam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes
a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis
mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te.
ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et coenas quotidie
<bibl n="Gal. IV, 10."/> coquimus? Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt.
observatores dierum et mensium et annorum. Iaculantur interea
<bibl n="Ies. LVIII, 4 sq."/> et Esaiam pronuntiasse, Non tale ieiunium dominus elegit, id est
non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae quae subtexit; et ipsum
<pb xml:id="v.1.p.855"/>

dominum in evangelio ad omnem circa victum scrupulositatem
compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os <bibl n="Marc. VII, 15."/>
inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret
et biberet usque in notationem: Ecce homo vorator et potator! <bibl n="Matth. XI, 19."/>
sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque <bibl n="I Cor. VIII, 8."/>
abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus.
His et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque
pronior ventri possit supervacua nec adeo necessaria existimare
sublati vel deminuti vel demorati cibi officia, praeponente
scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. Et scimus quales
sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur, Opus
est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tanquam
me. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae,
non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui 
periclitatur, quantum valeat apud deum inanitas ista, et ante omnia,
unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc
enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis
auctoritas a primordio recensendae. Acceperat Adam a deo legem
non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset.
Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin
spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam
prophetaverat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius
ventri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem
gula vendidit. Manducavit denique et periit, salvus alioquin
<pb xml:id="v.1.p.856"/>

si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides
semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium adpetitionem
et spiritalium recusationem. Teneo igitur a primordio homicidam
gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus
nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam,
mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat.
Ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus
potuissem, pro veneno deputarem et antidotum famem sumerem,
per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque
cum ipso genere transductam, certus hoc deum velle cuius contrarium
noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam a
<bibl n="Ps. L, 18."/> quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. Porro, cum et
ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi
angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga
victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto
cibo et observato praecepto primordiale iam delictum expiaretur,
ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam
offenderat, id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo
modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico
inlicito plura licita contemnens?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Haec ratio servabatur apud providentiam dei, pro temporibus
omnia modulantis, ne quis ex diverso ad deiciendam propositionem
nostram, Cur ergo, dicat, non statim deus aliquam victus
constituit castigationem, quinimmo et auxit permissionem? Nam
in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini
<bibl n="Gen. I, 29."/> pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum
seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet
in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam.
Postea vero ad Noë enumerata subiectione omnium bestiarum terrae
et volatilium caeli et moventium in terra et piscium maris et omnis
<bibl n="Gen. IX, 2."/> serpentis, Erunt, inquit, vobis in escam: velut holera foeni dedi
<pb xml:id="v.1.p.857"/>

vobis universa, verum carnem in sanguine animae suae non edetis.
Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit cuius anima
non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse
manifestum est. Ad haec respondemus non competisse
onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime
tam levem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit;
remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post
diluvium in reformatione generis humani suffecisse unam interim
legem a sanguine abstinendi, permisso usu ceterorum. Iam enim
iudicium dominus ostenderat per diluvium, adhuc etiam comminatus
fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu <bibl n="Gen. IX, 5."/>
bestiae omnis. Itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam
libertatis emisit per veniam supparans disciplinam, permittens omnia,
ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam
imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis,
ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae
operatione in maioris licentiae occasione.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio 
<pb xml:id="v.1.p.858"/>

hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae
etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti
immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua
in quibusdam abstinentia usus. Nam et primus populus primi hominis
resculpserat crimen, pronior ventri quam deo deprehensus,
cum de duritia Aegyptiae servitutis valida manu dei et sublimi brachio
ereptus dominus eius visus est, terrae lacte et melle mananti
destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu
scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen
<bibl n="Exod. XVI, 2sq."/> et Aaron mussitavit: Utinam obiissemus percussi a domino in terra
Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem
comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad
interficiendam synagogam istam fame? Eadem ventris praelatione
deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio
carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis
nos vescet carne? venerunt in mentem nobis pisces, quos in
Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe
<bibl n="Num. XI, 4 sqq."/> et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna vident oculi
nostri. Ita et illis xerophagiae panes angelici displicebant, allium
potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam
ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae
simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur,
ista erudiretur.</p></div></div></body></text></TEI>