Mirarer psychicos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluvie lacerarentur, qua ieiunia oderunt. Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est. Denique pro dispositione membrorum ordo vitiorum. Prior venter, et statim cetera saginae substructa lascivia est; per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. Piget iam cum talibus congredi, pudet iam de eis altercari quorum nec defensio verecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint semel nominab: exteriores et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controversiam faciunt; propter hoc novae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum solvant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere. De modo quidem nubendi iam edidmus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione victus secundae vel magis primae continentiae pugna est. Arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in vesperam producamus, quod etiam xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uvidioribus quibusque pomis, nec quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui. Novitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus qui aliter adnuntiamus. Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Levitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, Sancta, inquiens, erit vobis dies, et vexabitis animas vestras, et omnis anima, quae vexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo. Certe in evangelio illos dies ieiuniis determinatos putant in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum, abolitis legalibus et propheticis vetustatibus. Ubi volunt enim, adgnoscunt quid sapiat, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio, novae disciplinae pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos observasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passive tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat, de Petri exemplo, quod Actis refertur. Xerophagias vero novum affectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis. Et ideo nos esse iam tunc praenotatos in novissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te. ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et coenas quotidie coquimus? Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt. observatores dierum et mensium et annorum. Iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse, Non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae quae subtexit; et ipsum dominum in evangelio ad omnem circa victum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: Ecce homo vorator et potator! sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus. His et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior ventri possit supervacua nec adeo necessaria existimare sublati vel deminuti vel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. Et scimus quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur, Opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tanquam me. In his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate. Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum valeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetaverat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius ventri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula vendidit. Manducavit denique et periit, salvus alioquin si uni arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat, exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem. Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset. Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat. Ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum velle cuius contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga victum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et observato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat, id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens? Haec ratio servabatur apud providentiam dei, pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diverso ad deiciendam propositionem nostram, Cur ergo, dicat, non statim deus aliquam victus constituit castigationem, quinimmo et auxit permissionem? Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam. Postea vero ad Noƫ enumerata subiectione omnium bestiarum terrae et volatilium caeli et moventium in terra et piscium maris et omnis serpentis, Erunt, inquit, vobis in escam: velut holera foeni dedi vobis universa, verum carnem in sanguine animae suae non edetis. Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est. Ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam levem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum. Aeque post diluvium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu ceterorum. Iam enim iudicium dominus ostenderat per diluvium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. Itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per veniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen, pronior ventri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae servitutis valida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius visus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitavit: Utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? Eadem ventris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis nos vescet carne? venerunt in mentem nobis pisces, quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna vident oculi nostri. Ita et illis xerophagiae panes angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.