<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat2"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox <lb/>
            spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus <lb/>
            comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur <lb/>
            nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. quomodo enim renuntiauimus<lb n="25"/>
            diabolo et angelis eius, si eos facimus? quod repudium <lb/>
            diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? <lb/>
            quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis <lb/>
            nostrae gratia confiteris? uerbo destruere quod facto struis? unum deum<lb n="30"/>
            praedicare qui tantos efficis? uerum deum praedicare qui falsos

<note type="footnote"> 18] Ex. 20, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 tolerant <hi rend="italic">scripsi: tolerantur AB</hi> 4 <hi rend="italic">exeare AB</hi> 5 praestruebatur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            derogationem <hi rend="italic">Iun, Scal, Rig</hi> 6 aduersaria <hi rend="italic">Wissowa</hi> 8 quem] quod <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 dummodo ut <hi rend="italic">[un</hi> 15 <hi rend="italic">pro uirgula punctum ante</hi> bene <hi rend="italic">posui</hi> 16 <hi rend="italic">prius</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">AB,</hi> ut <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> qui <hi rend="italic">Pam post</hi>. et <hi rend="italic">add. Iun</hi> 17 indixit <hi rend="italic">Rig:</hi> interz <lb/>
            dixit <hi rend="italic">AB,</hi> interduxit <hi rend="italic">Iwn</hi> 22 nobis, si nulla uox <hi rend="italic">Lat</hi> 27 his <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> 
<pb n="36"/>

            facis? facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam <lb/>
            colere non audeat, nisi ob quam et facere non<add>n de</add>beat, scilicet <lb/>
            ob, dei offensam utrubique. immo tu colis, qui fa<add>cis</add>, ut coli <lb/>
            possint. colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed <lb/>
            <add>tuo</add> proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua. illis <lb n="5"/>
            ing<add>eni</add>um tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam <lb/>
            tuam accendis. plus es illis quam sacerdos, cum per <lb/>
            te habeant sacerdotem; diligentia tua nu<add>men</add> illorum est. <lb/>
            negas te quod facis colere? sed illi non negant, quibus hanc <lb/>
            saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem <lb n="10"/>
            tuam tota die. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="109v" unit="altpage"/> Ad hanc partem zelus fidei perora!bit ingemens: Christianum  <lb/>
            ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in <lb/>
            domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres <lb/>
            idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, <lb n="15"/>
            eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis <lb/>
            corpora conferunt? nec hoc sufficit. parum sit, si ab aliis <lb/>
            manibus accipiant quod contaminent, sed etiam. ipsae tradunt <lb/>
            aliis quod contaminauerunt. adleguntur in ordinem ecclesiasticum <lb/>
            artifices idolorum. pro scelus! semel Iudaei Christo <lb n="20"/>
            manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. o manus <lb/>
            praecidendae ! uiderint iam, an per similitudinem dictum sit: <lb/>
            si te manus tua scandalizat, amputa eam. quae magis <lb/>
            amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur? 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt <lb n="25"/>
            idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola <add>nil</add> <lb/>
            possunt, eodem crimine expediunt. nec enim differt, an <add>ex</add>truas <lb/>
            uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius

<note type="footnote">23] Matth. 18, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 aitq: uidam A sed <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> ob aliquam <hi rend="italic">Iwn:</hi> obliquam <hi rend="italic">Bmg,</hi> <lb/>
            aliquamAB, ob aliam <hi rend="italic">Gel</hi> 2 <hi rend="italic">debeat A,</hi> debebat <hi rend="italic">B</hi> 4 possit <hi rend="italic">A odoris jBmg</hi> <lb/>
            6 illis ... libus <hi rend="italic">om. A</hi> 8 numen <hi rend="italic">B,</hi> nomen <hi rend="italic">A</hi> 11 <hi rend="italic">uerba</hi> tota die <hi rend="italic">uulgo <lb/>
            in principio cap.7 legwntur: correxi</hi> 12 Christum <hi rend="italic">Bmg</hi> 13 aduersarii <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            15 adornantur <hi rend="italic">Iwn,</hi> operantur <hi rend="italic">Wissowa</hi> 16 daeminiis <hi rend="italic">A</hi> 17 <hi rend="italic">signum <lb/>
            interrogationis posui</hi> 18 contaminent <hi rend="italic">B,</hi> contaminant <hi rend="italic">A</hi> ipsi <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            etradunt <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 uiderint <hi rend="italic">Gel:</hi> uiderit <hi rend="italic">AB</hi> sit <hi rend="italic">om. A</hi> 23 ampute <lb/>
            eam <hi rend="italic">A</hi> 26 nil <hi rend="italic">om. B</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            ins<add>tr</add>uxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam <lb/>
            do<add>mum</add> fabricaueris. maior est eiusmodi opera, quae non effigiem <lb/>
            confert, sed auctoritatem. si ita necessitas exhibitionis extenditur, <lb/>
            habent et alias species, quae sine exorbitatione discipli<add>n</add>ae <lb/>
            id est sine idoli confictura opem uictus praestent. scit albarius<lb n="5"/>
            tector et tecta sarcire et tectoria- inducere et cisternam  <lb/>
            liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta <milestone n="110" unit="altpage"/> praeter <lb/>
            simulacra parietibus incrispare. scit et pictor et marmorarius <lb/>
            et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique <lb/>
            multo faciliores. nam qui signum describit, quanto facilius<lb n="10"/>
            abacum linit? qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium <lb/>
            compingit? nulla ars non alterius artis aut mater <lb/>
            aut propinqua est: nihil alterius uacat. tot sunt artium uenae, <lb/>
            quot hominum concupiscentiae. sed de mercedibus et manus <lb/>
            pretiis interest. perinde interest et de labore. minor merces<lb n="15"/>
            frequentiore actu repensatur. quot parietes signa desiderant? <lb/>
            quot templa et aedes idolis aedificantur? domus uero et praetoria <lb/>
            et balnea et insulae quantae? soccus et baxa quotidie <lb/>
            deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie. sufficiat ad <lb/>
            quaestum artificiorum. frequentior est omni superstitione luxuria<lb n="20"/>
            et ambitio. lances et scyphos facilius ambitio quam superstit <lb/>
            <add>io</add> desiderabit. coronas quoque magis luxuria quam sollemnit <lb/>
            <add>as</add> erogat. cum igitur ad haec artificiorum genera cohortem<add>ur</add>, <lb/>
            quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, <lb/>
            sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc<lb n="25"/>
            quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus <lb/>
            de manibus nostris in rem idolorum postuletur. quod si concesserimus <lb/>
            et non remediis iam usitatis egerimus, non puto <lb/>
            nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non

<note type="footnote"> 1 bracteam <hi rend="italic">B</hi> 8 obtenditur <hi rend="italic">Urs,</hi> attenditur <hi rend="italic">Iun</hi> 5 confectura <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            praestet <hi rend="italic">AB</hi> 7 ligare <hi rend="italic">Pam</hi> cymathia <hi rend="italic">AB</hi> 8 incrustare <hi rend="italic">Pam,</hi> ingypsare <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 9 alitudines <hi rend="italic">Hartelius</hi> et utique <hi rend="italic">A,</hi> utique <hi rend="italic">B</hi> 10 discribit <lb/>
            <hi rend="italic">Itm</hi> 14 manuspraetis <hi rend="italic">A,</hi> manu spretis <hi rend="italic">B,</hi> manupretiis <hi rend="italic">Iun</hi> 15 perinde <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">AB</hi> 19 deauratur <hi rend="italic">AB,</hi> deaurantur <hi rend="italic">Pam</hi> sufficiant <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 20 questum <hi rend="italic">A</hi> frequentiores <hi rend="italic">(om</hi>. est) <hi rend="italic">Gel</hi> 21 scyfos <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 sollempnitas <hi rend="italic">A</hi> 24 quae <hi rend="italic">prius]</hi> equae <hi rend="italic">A</hi> 25 sint <hi rend="italic">Gel:</hi> sunt <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            27 dolorum <hi rend="italic">A</hi> 28 iam <hi rend="italic">Lat:</hi> tam <hi rend="italic">AB</hi> usi paenitentias <hi rend="italic">fort.,</hi> usi satis <lb/>
            <hi rend="italic">Jlartelius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            ignorantium in officio  <milestone n="110v" unit="altpage"/> uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.  <lb/>
            </p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam <lb/>
            obnoxias idololatriae. de astrologis ne loquendum quidem est. <lb/>
            sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam <lb n="5"/>
            professionis istius, paucis utar. non allego, quod <lb/>
            idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem <lb/>
            dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant <lb/>
            deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio <lb/>
            agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei, <lb n="10"/>
            amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea <lb/>
            quoque damnatos a deo. o diuina sententia usque ad terram <lb/>
            pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! expelluntur <lb/>
            mathematici, sicut angeli eorum. urbs et Italia interdicitur <lb/>
            mathematicis, sicut caelum angelis eorum. eadem poena <lb n="15"/>
            est exilii discipulis et magistris. sed magi [et astrologi] ab oriente <lb/>
            uenerunt. scimus magiae et astrologiae inter se societatem. <lb/>
            primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, <lb/>
            primi munerauerunt. hoc nomine Christum, opinor, sibi <lb/>
            obligauerunt. quid tum? ideo nunc et mathematicis patrocinabitur <lb n="20"/>
            illorum magorum religio? de Christo scilicet est mathesis <lb/>
            hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque <lb/>
            ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. at enim <lb/>
            scientia ista  <milestone n="111" unit="altpage"/> usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo  <lb/>
            edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur. <lb n="25"/>
            nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino <lb/>
            obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, <lb/>
            quam Christus erat adempturus. quod igitur isdem magis <lb/>
            somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in <lb/>
            sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta <lb n="30"/>
            sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec <lb/>
            persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et <lb/>
            qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam

<note type="footnote"> 4 idolatriae <hi rend="italic">A</hi> 5 quidem <hi rend="italic">A</hi> 8 putent <hi rend="italic">Iim</hi> 13 pertinax] pertinens <lb/>
            <hi rend="italic">Wissowa</hi> 15 corum <hi rend="italic">A</hi> 16 exilii <hi rend="italic">Gel:</hi> exitii <hi rend="italic">AB</hi> et astrologi <hi rend="italic">seclusi</hi> <lb/>
            18 primum <hi rend="italic">B</hi> 22 stellas <hi rend="italic">Gel:</hi> stellarum <hi rend="italic">AB</hi> 28 igitur <hi rend="italic">om. Gel</hi> 31 non, <lb/>
            ne <hi rend="italic">Big:</hi> nonne <hi rend="italic">AB</hi> 33 sectam <hi rend="italic">lun:</hi> rectam <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>

            intellegere debemus. itaque magis praeceptum, ut exinde aliter <lb/>
            incederent. sic et alia illa species magiae, quae miraculis ope. <lb/>
            ratur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit <lb/>
            ad euangelium usque. nam exinde et Simon Magus iamiam <lb/>
            fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, <lb n="5"/>
            ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum <lb/>
            sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab <lb/>
            apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, <lb/>
            quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus <lb/>
            est. hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos<lb n="10"/>
            incidisset. attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, <lb/>
            utique et species in genere damnatur. post euangelium  <lb/>
            nusquam inuenias <milestone n="111v" unit="altpage"/> aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores <lb/>
            aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. ubi sapiens, ubi <lb/>
            litterator, ubi conquisitor huius aeui? nonne infatuauit<lb n="15"/>
            deus sapientiam huius saeculi? nihil scis, mathematice, si <lb/>
            nesciebas te futurum Christianum. si sciebas, hoc quoque scire <lb/>
            debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. ipsa te de periculo <lb/>
            suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. non <lb/>
            est tibi pars neque sors in ista ratione. non potest regna<lb n="20"/>
            caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et <milestone unit="docbreak"/> <lb/>
            ceteris professoribus litterarum. immo non dubitandum affines <lb/>
            illos esse multimodae idololatriae. primum quibus necesse est <lb/>
            deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta<lb n="25"/>
            honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque <lb/>
            eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent. <lb/>
            quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen <lb/>
            frequentabit? ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et <lb/>
            honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo

<note type="footnote"> 14] 1 Cor. 1, 20. 19] Act. 8, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 magi aeque <hi rend="italic">B</hi> 3 patientiam <hi rend="italic">B</hi> 4 iam <hi rend="italic">Gel</hi> 8 deiectus <hi rend="italic">Iim</hi> <lb/>
            et alter <hi rend="italic">Gel</hi> 10 si quid <hi rend="italic">B</hi> 11 incidissent <hi rend="italic">Rig</hi> 13 caldeos <hi rend="italic">A</hi> 16 mate- <lb/>
            <hi rend="italic">matice A corr</hi>. 17 nesciebus <hi rend="italic">AB,</hi> sciebus <hi rend="italic">Rig</hi> 19 praecauit <hi rend="italic">B</hi> 22 sed <lb/>
            <hi rend="italic">del. Lat</hi> et de ceteris <hi rend="italic">Lat</hi> 24 essem ultimo deidololatrię <hi rend="italic">A</hi> 27 supputent <lb/>
            <hi rend="italic">Mercerius:</hi> suppetent <hi rend="italic">AB,</hi> suppetant <hi rend="italic">Gel</hi> 28 sine] si non <hi rend="italic">Gel</hi> tabula <lb/>
            VII. <hi rend="italic">AB,</hi> tabularia <hi rend="italic">Gel</hi> non quinquatria <hi rend="italic">Jun</hi> tamen non <hi rend="italic">Lat</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="40"/>
            uerbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra uitetur. <lb/>
            quid? minus est inquinamenti ?  <milestone n="112" unit="altpage"/> eoque praestat quaestus et  <lb/>
            nominibus et honoribus idolo nuncupat<add>us</add>? quam Minerualia <lb/>
            Mineruae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam seruiculis sub <lb/>
            tempore Saturnalium celebrari necesse est. etiam strenuae <lb n="5"/>
            captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis <lb/>
            honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae; flaminicae <lb/>
            et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis. idem fit <lb/>
            idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. quis haec competere <lb/>
            Christiano existimabit, nisi qui putabit conuenire etiam <lb n="10"/>
            non magistro? scimus dici posse: si docere litteras dei seruis <lb/>
            non licet, etiam nec discere licebit, et, quomodo quis institueretur <lb/>
            ad prudentiam interim humanam uel ad quemcumque <lb/>
            sensum uel actum, cum instrumentum sit ad omnem uitam <lb/>
            litteratura? quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus <lb n="15"/>
            diuina non possunt? uideamus igitur necessitatem litteratoriae <lb/>
            eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti [non] posse, ex <lb/>
            parte uitari. fideles magis discere quam docere litteras capit; <lb/>
            diuersa est enim ratio discendi et docendi. si fidelis litteras <lb/>
            doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, <lb n="20"/>
            commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium <lb/>
            dicit. deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, <lb/>
            ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in uano conlocari. <lb/>
            hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. quaere, <lb/>
            an idololatrian committat qui de idolis catechizat. at cum fidelis <lb n="25"/>
            haec discit, si iam sapit, quid sit, neque recipit neque admittit, <lb/>
            <milestone n="112v" unit="altpage"/> <add>m</add>ulto magis, si dudum sapit. aut ubi coeperit sapere,

<note type="footnote"> .1 idololatra <hi rend="italic">Gel:</hi> idololatria <hi rend="italic">AB</hi> uitetur <hi rend="italic">Gel:</hi> uitatur <hi rend="italic">AB</hi> 2 eoque_ <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> eo quem <hi rend="italic">AB,</hi> quod <hi rend="italic">Gel,</hi> eo quod <hi rend="italic">Pam,</hi> eo quam <hi rend="italic">Oehlerus</hi> questus <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            3 nuncupatis <hi rend="italic">B</hi> quam] tam <hi rend="italic">Gel</hi> 4 quae <hi rend="italic">Gel: quem AB</hi> seruiculis <hi rend="italic">Gel:<lb/>
             seruiculi AB</hi> 5 strennae <hi rend="italic">B</hi> 7 Florae scholae <hi rend="italic">Rig:</hi> Rores cole <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            florescolae <hi rend="italic">B,</hi> flore scholae <hi rend="italic">Gel</hi> coronandae Flaminicae; et aedile sacrificante <lb/>
            <hi rend="italic">Iun</hi> 8 <hi rend="italic">ediles A</hi> creati; schola <hi rend="italic">scripsi:</hi> creatis cola <hi rend="italic">A,</hi> cereatis-. <lb/>
            cola <hi rend="italic">B,</hi> creatis: schola <hi rend="italic">Rig,</hi> Cereri schola <hi rend="italic">Gel</hi> 9 idolis <hi rend="italic">Itm</hi> 12 instituetur <lb/>
            <hi rend="italic">Seal</hi> 16 litteraturiae <hi rend="italic">AB</hi> 17 non <hi rend="italic">seclusi</hi> 19 fideles <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 insertas <hi rend="italic">Gel:</hi> incertas <hi rend="italic">AB,</hi> inserta <hi rend="italic">Urs,</hi> infertas <hi rend="italic">Iun</hi> praedicatione <hi rend="italic">Gel,</hi> <lb/>
            praedicationis <hi rend="italic">Scal</hi> 25 idolatriam <hi rend="italic">A corr</hi>. 26 quid <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> qui A Tt <lb/>
            27 dudum <hi rend="italic">Rig:</hi> nondum <hi rend="italic">AB</hi> sapere <hi rend="italic">Gel:</hi> capere <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. <lb/>
            proinde illa respuet nec recipiet et erit tam tutus, quam qui <lb/>
            sciens uenenum ab ignaro accipit nec bibit. huic necessitas <lb/>
            ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest. tanto <lb/>
            autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto<lb n="5"/>
            et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta <lb/>
            facilius discipulus fidelis non adibit quam magister <lb/>
            non frequentabit. 
</p></div></div></body></text></TEI>