Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. quomodo enim renuntiauimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia confiteris? uerbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? uerum deum praedicare qui falsos 18] Ex. 20, 1. 1 tolerant scripsi: tolerantur AB 4 exeare AB 5 praestruebatur B derogationem Iun, Scal, Rig 6 aduersaria Wissowa 8 quem] quod B 14 dummodo ut [un 15 pro uirgula punctum ante bene posui 16 prius et AB, ut Oehlerus, qui Pam post . et add. Iun 17 indixit Rig: interz dixit AB, interduxit Iwn 22 nobis, si nulla uox Lat 27 his B 3* facis? facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere non n de beat, scilicet ob, dei offensam utrubique. immo tu colis, qui fa cis , ut coli possint. colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua. illis ing eni um tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua nu men illorum est. negas te quod facis colere? sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam tota die. Ad hanc partem zelus fidei perora!bit ingemens: Christianum ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt? nec hoc sufficit. parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminent, sed etiam. ipsae tradunt aliis quod contaminauerunt. adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. pro scelus! semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. o manus praecidendae ! uiderint iam, an per similitudinem dictum sit: si te manus tua scandalizat, amputa eam. quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur? Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt. nec enim differt, an ex truas uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius 23] Matth. 18, 8. 1 aitq: uidam A sed B, et A ob aliquam Iwn: obliquam Bmg, aliquamAB, ob aliam Gel 2 debeat A, debebat B 4 possit A odoris jBmg 6 illis ... libus om. A 8 numen B, nomen A 11 uerba tota die uulgo in principio cap.7 legwntur: correxi 12 Christum Bmg 13 aduersarii Rig 15 adornantur Iwn, operantur Wissowa 16 daeminiis A 17 signum interrogationis posui 18 contaminent B, contaminant A ipsi Urs etradunt A corr . 22 uiderint Gel: uiderit AB sit om. A 23 ampute eam A 26 nil om. B . ins tr uxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam do mum fabricaueris. maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione discipli n ae id est sine idoli confictura opem uictus praestent. scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria- inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare. scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores. nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium compingit? nulla ars non alterius artis aut mater aut propinqua est: nihil alterius uacat. tot sunt artium uenae, quot hominum concupiscentiae. sed de mercedibus et manus pretiis interest. perinde interest et de labore. minor merces frequentiore actu repensatur. quot parietes signa desiderant? quot templa et aedes idolis aedificantur? domus uero et praetoria et balnea et insulae quantae? soccus et baxa quotidie deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie. sufficiat ad quaestum artificiorum. frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. lances et scyphos facilius ambitio quam superstit io desiderabit. coronas quoque magis luxuria quam sollemnit as erogat. cum igitur ad haec artificiorum genera cohortem ur , quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur. quod si concesserimus et non remediis iam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non 1 bracteam B 8 obtenditur Urs, attenditur Iun 5 confectura Pam praestet AB 7 ligare Pam cymathia AB 8 incrustare Pam, ingypsare fort . 9 alitudines Hartelius et utique A, utique B 10 discribit Itm 14 manuspraetis A, manu spretis B, manupretiis Iun 15 perinde scripsi: proinde AB 19 deauratur AB, deaurantur Pam sufficiant Gel 20 questum A frequentiores (om . est) Gel 21 scyfos A 22 sollempnitas A 24 quae prius] equae A 25 sint Gel: sunt AB 27 dolorum A 28 iam Lat: tam AB usi paenitentias fort., usi satis Jlartelius ignorantium in officio uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur. Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. de astrologis ne loquendum quidem est. sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam professionis istius, paucis utar. non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a deo. o diuina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! expelluntur mathematici, sicut angeli eorum. urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. eadem poena est exilii discipulis et magistris. sed magi [et astrologi] ab oriente uenerunt. scimus magiae et astrologiae inter se societatem. primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, primi munerauerunt. hoc nomine Christum, opinor, sibi obligauerunt. quid tum? ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? de Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. at enim scientia ista usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur. nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus. quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam 4 idolatriae A 5 quidem A 8 putent Iim 13 pertinax] pertinens Wissowa 15 corum A 16 exilii Gel: exitii AB et astrologi seclusi 18 primum B 22 stellas Gel: stellarum AB 28 igitur om. Gel 31 non, ne Big: nonne AB 33 sectam lun: rectam AB intellegere debemus. itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. sic et alia illa species magiae, quae miraculis ope. ratur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit ad euangelium usque. nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus est. hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset. attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur. post euangelium nusquam inuenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aeui? nonne infatuauit deus sapientiam huius saeculi? nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum. si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. non est tibi pars neque sors in ista ratione. non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo. Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum. immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent. quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen frequentabit? ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo 14] 1 Cor. 1, 20. 19] Act. 8, 21. 2 magi aeque B 3 patientiam B 4 iam Gel 8 deiectus Iim et alter Gel 10 si quid B 11 incidissent Rig 13 caldeos A 16 mate- matice A corr . 17 nesciebus AB, sciebus Rig 19 praecauit B 22 sed del. Lat et de ceteris Lat 24 essem ultimo deidololatriÄ™ A 27 supputent Mercerius: suppetent AB, suppetant Gel 28 sine] si non Gel tabula VII. AB, tabularia Gel non quinquatria Jun tamen non Lat uerbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra uitetur. quid? minus est inquinamenti ? eoque praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupat us ? quam Minerualia Mineruae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam seruiculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. etiam strenuae captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis. idem fit idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit conuenire etiam non magistro? scimus dici posse: si docere litteras dei seruis non licet, etiam nec discere licebit, et, quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam uel ad quemcumque sensum uel actum, cum instrumentum sit ad omnem uitam litteratura? quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus diuina non possunt? uideamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti [non] posse, ex parte uitari. fideles magis discere quam docere litteras capit; diuersa est enim ratio discendi et docendi. si fidelis litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium dicit. deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in uano conlocari. hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. quaere, an idololatrian committat qui de idolis catechizat. at cum fidelis haec discit, si iam sapit, quid sit, neque recipit neque admittit, m ulto magis, si dudum sapit. aut ubi coeperit sapere, .1 idololatra Gel: idololatria AB uitetur Gel: uitatur AB 2 eoque_ scripsi: eo quem AB, quod Gel, eo quod Pam, eo quam Oehlerus questus A 3 nuncupatis B quam] tam Gel 4 quae Gel: quem AB seruiculis Gel: seruiculi AB 5 strennae B 7 Florae scholae Rig: Rores cole A, florescolae B, flore scholae Gel coronandae Flaminicae; et aedile sacrificante Iun 8 ediles A creati; schola scripsi: creatis cola A, cereatis-. cola B, creatis: schola Rig, Cereri schola Gel 9 idolis Itm 12 instituetur Seal 16 litteraturiae AB 17 non seclusi 19 fideles B 20 insertas Gel: incertas AB, inserta Urs, infertas Iun praedicatione Gel, praedicationis Scal 25 idolatriam A corr . 26 quid Oehlerus: qui A Tt 27 dudum Rig: nondum AB sapere Gel: capere AB prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. proinde illa respuet nec recipiet et erit tam tutus, quam qui sciens uenenum ab ignaro accipit nec bibit. huic necessitas ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest. tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister non frequentabit.