<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat2"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi <lb/>
            artificum, quos numquam in domum <add>dei</add> admitti oportet si quis <lb/>
            eam disciplinam norit. iam illa ob<add>ici soli</add>ta uox, non habeo <lb n="15"/>
            aliud quo uiuam, districtius repercu<add>ti po</add>test: uiuere ergo habes? <lb/>
            quid tibi cum deo est, si tuis legibus ui<add>uis</add>? tum quod et <lb/>
            de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque <lb/>
            fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in <lb/>
            peccatis perseuerare ex ista interpretatione. n<add>ec enim</add> quisquam <lb n="20"/>
            nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non <lb/>
            alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum. item <lb/>
            eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus <lb/>
            <milestone n="10sv" unit="altpage"/> suis unusquisque operetur ad uictum. si hoc:  <lb/>
            praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures <lb n="25"/>
            balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere <lb/>
            quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus <lb/>
            operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis <lb/>
            membris uictum elaborare. pateat igitur ecclesia omnibus, qui

<note type="footnote"> 1] Es. 44, 8—9. 5] Es. 44, 20. 7] Ps. 115, 8. 18] 1 Cor. 7, 20. <lb/>
            23] 1 Thess. 4, 11. </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">pronunciatio A bis</hi> qua in <hi rend="italic">B</hi> 6 terra] errant <hi rend="italic">Patn</hi> 6 uti <hi rend="italic">Iun</hi> <lb/>
            9 suffiat <hi rend="italic">A</hi> 13 respondebimus <hi rend="italic">B</hi> 15 eam] eius <hi rend="italic">Iun</hi> 17 si tuis <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            sit uis <hi rend="italic">B</hi> uiiuisj <hi rend="italic">A, om. B vulgo</hi> 19 <hi rend="italic">distinctionem correxi</hi> 20 interpraetatione <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> enim A <hi rend="italic">non habere videtur, om. B</hi> 23 ut <hi rend="italic">B</hi> manibus <lb/>
            <hi rend="italic">del. Scal</hi> 24 suis <hi rend="italic">om. B</hi> unusque <hi rend="italic">A</hi> 26 balneares <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> <lb/>
            balneatores <hi rend="italic">AB,</hi> balnearios <hi rend="italic">Gel,</hi> et aleatores <hi rend="italic">Rig</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="35"/>
            manibus et suo opere tolerant, si nulla exceptio est artium quas <lb/>
            dei disciplina non recipit. sed ait quidam aduersus similitudinis <lb/>
            interdictae propositionem: cur ergo Moses in eremo simulacrum <lb/>
            serpentis ex aere fecit? seorsum figurae, quae dispositioni alicui <lb/>
            arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad<lb n="5"/>
            exemplarium causae suae. alioquin si haec ut aduersarii legis <lb/>
            interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam <lb/>
            adscribimus omnipotenti, <add>quem</add> illi hoc modo destruunt <lb/>
            ut mutabilem, dum alibi uetat, ali<add>bi ma</add>ndat? si quis <lb/>
            autem dissimulat illam effigiem aerei serpen<add>tis s</add>uspenis in<lb n="10"/>
            modum figuram designasse dominicae crucis <add>a se</add>pentibus id <lb/>
            est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semet<add>i</add>psam <lb/>
            diabolum id est serpentem interfectum suspendit, siue quae <lb/>
            alia figurae istius expositio dignioribus reuelata est, dummodo. <lb/>
            <add>ap</add>ostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse. bene, <lb n="15"/>
            quod idem deus et lege uetuit similitudinem fieri et extraordinario <lb/>
            praecepto serpentis similitudinem indixit. si eundem <milestone n="109" unit="altpage"/>  <lb/>
            deum obseruas, habes legem eius, ne feceris similitudinem. <lb/>
            si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare <lb/>
            Moysen, ne facias aduersus legem simulacrum aliquod, nisi<lb n="20"/>
            et tibi deus iusserit. 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox <lb/>
            spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus <lb/>
            comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur <lb/>
            nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. quomodo enim renuntiauimus<lb n="25"/>
            diabolo et angelis eius, si eos facimus? quod repudium <lb/>
            diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? <lb/>
            quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis <lb/>
            nostrae gratia confiteris? uerbo destruere quod facto struis? unum deum<lb n="30"/>
            praedicare qui tantos efficis? uerum deum praedicare qui falsos

<note type="footnote"> 18] Ex. 20, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 tolerant <hi rend="italic">scripsi: tolerantur AB</hi> 4 <hi rend="italic">exeare AB</hi> 5 praestruebatur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            derogationem <hi rend="italic">Iun, Scal, Rig</hi> 6 aduersaria <hi rend="italic">Wissowa</hi> 8 quem] quod <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 dummodo ut <hi rend="italic">[un</hi> 15 <hi rend="italic">pro uirgula punctum ante</hi> bene <hi rend="italic">posui</hi> 16 <hi rend="italic">prius</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">AB,</hi> ut <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> qui <hi rend="italic">Pam post</hi>. et <hi rend="italic">add. Iun</hi> 17 indixit <hi rend="italic">Rig:</hi> interz <lb/>
            dixit <hi rend="italic">AB,</hi> interduxit <hi rend="italic">Iwn</hi> 22 nobis, si nulla uox <hi rend="italic">Lat</hi> 27 his <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> 
<pb n="36"/>

            facis? facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam <lb/>
            colere non audeat, nisi ob quam et facere non<add>n de</add>beat, scilicet <lb/>
            ob, dei offensam utrubique. immo tu colis, qui fa<add>cis</add>, ut coli <lb/>
            possint. colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed <lb/>
            <add>tuo</add> proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua. illis <lb n="5"/>
            ing<add>eni</add>um tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam <lb/>
            tuam accendis. plus es illis quam sacerdos, cum per <lb/>
            te habeant sacerdotem; diligentia tua nu<add>men</add> illorum est. <lb/>
            negas te quod facis colere? sed illi non negant, quibus hanc <lb/>
            saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem <lb n="10"/>
            tuam tota die. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p><milestone n="109v" unit="altpage"/> Ad hanc partem zelus fidei perora!bit ingemens: Christianum  <lb/>
            ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in <lb/>
            domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres <lb/>
            idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, <lb n="15"/>
            eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis <lb/>
            corpora conferunt? nec hoc sufficit. parum sit, si ab aliis <lb/>
            manibus accipiant quod contaminent, sed etiam. ipsae tradunt <lb/>
            aliis quod contaminauerunt. adleguntur in ordinem ecclesiasticum <lb/>
            artifices idolorum. pro scelus! semel Iudaei Christo <lb n="20"/>
            manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. o manus <lb/>
            praecidendae ! uiderint iam, an per similitudinem dictum sit: <lb/>
            si te manus tua scandalizat, amputa eam. quae magis <lb/>
            amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur? 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt <lb n="25"/>
            idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola <add>nil</add> <lb/>
            possunt, eodem crimine expediunt. nec enim differt, an <add>ex</add>truas <lb/>
            uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius

<note type="footnote">23] Matth. 18, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 aitq: uidam A sed <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">A</hi> ob aliquam <hi rend="italic">Iwn:</hi> obliquam <hi rend="italic">Bmg,</hi> <lb/>
            aliquamAB, ob aliam <hi rend="italic">Gel</hi> 2 <hi rend="italic">debeat A,</hi> debebat <hi rend="italic">B</hi> 4 possit <hi rend="italic">A odoris jBmg</hi> <lb/>
            6 illis ... libus <hi rend="italic">om. A</hi> 8 numen <hi rend="italic">B,</hi> nomen <hi rend="italic">A</hi> 11 <hi rend="italic">uerba</hi> tota die <hi rend="italic">uulgo <lb/>
            in principio cap.7 legwntur: correxi</hi> 12 Christum <hi rend="italic">Bmg</hi> 13 aduersarii <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            15 adornantur <hi rend="italic">Iwn,</hi> operantur <hi rend="italic">Wissowa</hi> 16 daeminiis <hi rend="italic">A</hi> 17 <hi rend="italic">signum <lb/>
            interrogationis posui</hi> 18 contaminent <hi rend="italic">B,</hi> contaminant <hi rend="italic">A</hi> ipsi <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            etradunt <hi rend="italic">A corr</hi>. 22 uiderint <hi rend="italic">Gel:</hi> uiderit <hi rend="italic">AB</hi> sit <hi rend="italic">om. A</hi> 23 ampute <lb/>
            eam <hi rend="italic">A</hi> 26 nil <hi rend="italic">om. B</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            ins<add>tr</add>uxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam <lb/>
            do<add>mum</add> fabricaueris. maior est eiusmodi opera, quae non effigiem <lb/>
            confert, sed auctoritatem. si ita necessitas exhibitionis extenditur, <lb/>
            habent et alias species, quae sine exorbitatione discipli<add>n</add>ae <lb/>
            id est sine idoli confictura opem uictus praestent. scit albarius<lb n="5"/>
            tector et tecta sarcire et tectoria- inducere et cisternam  <lb/>
            liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta <milestone n="110" unit="altpage"/> praeter <lb/>
            simulacra parietibus incrispare. scit et pictor et marmorarius <lb/>
            et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique <lb/>
            multo faciliores. nam qui signum describit, quanto facilius<lb n="10"/>
            abacum linit? qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium <lb/>
            compingit? nulla ars non alterius artis aut mater <lb/>
            aut propinqua est: nihil alterius uacat. tot sunt artium uenae, <lb/>
            quot hominum concupiscentiae. sed de mercedibus et manus <lb/>
            pretiis interest. perinde interest et de labore. minor merces<lb n="15"/>
            frequentiore actu repensatur. quot parietes signa desiderant? <lb/>
            quot templa et aedes idolis aedificantur? domus uero et praetoria <lb/>
            et balnea et insulae quantae? soccus et baxa quotidie <lb/>
            deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie. sufficiat ad <lb/>
            quaestum artificiorum. frequentior est omni superstitione luxuria<lb n="20"/>
            et ambitio. lances et scyphos facilius ambitio quam superstit <lb/>
            <add>io</add> desiderabit. coronas quoque magis luxuria quam sollemnit <lb/>
            <add>as</add> erogat. cum igitur ad haec artificiorum genera cohortem<add>ur</add>, <lb/>
            quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, <lb/>
            sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc<lb n="25"/>
            quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus <lb/>
            de manibus nostris in rem idolorum postuletur. quod si concesserimus <lb/>
            et non remediis iam usitatis egerimus, non puto <lb/>
            nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non

<note type="footnote"> 1 bracteam <hi rend="italic">B</hi> 8 obtenditur <hi rend="italic">Urs,</hi> attenditur <hi rend="italic">Iun</hi> 5 confectura <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            praestet <hi rend="italic">AB</hi> 7 ligare <hi rend="italic">Pam</hi> cymathia <hi rend="italic">AB</hi> 8 incrustare <hi rend="italic">Pam,</hi> ingypsare <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 9 alitudines <hi rend="italic">Hartelius</hi> et utique <hi rend="italic">A,</hi> utique <hi rend="italic">B</hi> 10 discribit <lb/>
            <hi rend="italic">Itm</hi> 14 manuspraetis <hi rend="italic">A,</hi> manu spretis <hi rend="italic">B,</hi> manupretiis <hi rend="italic">Iun</hi> 15 perinde <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">AB</hi> 19 deauratur <hi rend="italic">AB,</hi> deaurantur <hi rend="italic">Pam</hi> sufficiant <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 20 questum <hi rend="italic">A</hi> frequentiores <hi rend="italic">(om</hi>. est) <hi rend="italic">Gel</hi> 21 scyfos <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            22 sollempnitas <hi rend="italic">A</hi> 24 quae <hi rend="italic">prius]</hi> equae <hi rend="italic">A</hi> 25 sint <hi rend="italic">Gel:</hi> sunt <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            27 dolorum <hi rend="italic">A</hi> 28 iam <hi rend="italic">Lat:</hi> tam <hi rend="italic">AB</hi> usi paenitentias <hi rend="italic">fort.,</hi> usi satis <lb/>
            <hi rend="italic">Jlartelius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            ignorantium in officio  <milestone n="110v" unit="altpage"/> uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.  <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>