<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat2"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed de sacrificiis et sacerdotiis quid loquar? de spectaculis <lb/>
            autem et uoluptatibus eiusmodi suum iam uolumen impleuimus. <lb/>
            hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis <lb/>
            extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciuiae, interdum <lb n="10"/>
            timiditati nostrae subscribimus aduersus fidem disciplinamque <lb/>
            communicantes nationibus in idolicis rebus. de hoc quidem <lb/>
            primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare <lb/>
            in huiusmodi seruus dei debeat  <milestone n="114v" unit="altpage"/> siue habitu siue uictu uel quo  <lb/>
            alio genere laetitiae earum. gaudere cum gaudentibus et <lb n="15"/>
            lugere cum lugentibus de fratribus dictum est ab apostolo <lb/>
            ad unanimitatem cohortante. ceterum ad haec nihil communionis <lb/>
            est lumini et tenebris, uitae et morti, aut scindimus quod <lb/>
            est scriptum: saeculum gaudebit, uos uero lugebitis. si <lb/>
            cum saeculo gaudemus, uerendum est, ne cum saeculo et lugeamus. <lb n="20"/>
            saeculo autem gaudente lugeamus et saeculo postea <lb/>
            lugente gaudebimus. sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae <lb/>
            refrigerium consecutus, contra diues in tormento ignis constitutus <lb/>
            alternas malorum et bonorum uices aemula retributione <lb/>
            compensant. sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris <lb n="25"/>
            titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. nunc <lb/>
            ergo, inquis, recipiam meum uel rependam alienum. si hunc <lb/>
            morem sibi homines de superstitione consecrauerunt, tu extraneus <lb/>
            ab omni eorum uanitate quid participas idolothyta

<note type="footnote"> 15] Rom. 12, 15. 18] cf. 2 Cor. 6,14. 19] Ioann. 16, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 uitemus A 2 <hi rend="italic">premisimus A</hi> 3 deis <hi rend="italic">ex</hi> dehis A 7 de sacerdotiis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            10 lasciniae interdum <hi rend="italic">om. A</hi> 11 fidem disciplinamque <hi rend="italic">ABmg,</hi> fidei disciplinam <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 12 communem <hi rend="italic">ABmg</hi> nationibus in idolicis rebus. <hi rend="italic">om. ABmg</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">prima A</hi> 14 modi] <hi rend="italic">mundi A abitu A</hi> 15 letitiae J. 18 est <hi rend="italic">sup. uers. A</hi> <lb/>
            20 gaudebimus <hi rend="italic">ex</hi> gaudebis A 21 saeculo autem gaudente lugeamus <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> sed <hi rend="italic">A</hi> 22 gaudebimus <hi rend="italic">ex gaudemus A</hi> Lazarus <hi rend="italic">Pam</hi> sinus A <lb/>
            24 et bonorum <hi rend="italic">om. A</hi> 26 debitum <hi rend="italic">B,</hi> titulum <hi rend="italic">A</hi> nunc <hi rend="italic">AB,</hi> non <hi rend="italic">Bmg</hi> </note> 
<pb n="45"/>

            sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, <lb/>
            quod homini debes uel tibi ab homine debetur, citra diei obseruationem <lb/>
            luas uel recipias. da formam, in qua uelis agi <lb/>
            tecum. cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam <lb/>
            contamines? si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris<lb n="5"/>
            et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus: <lb/>
            sin uero et dissimulaueris, temptatus addictus es. certe <lb/>
            siue hac siue iliac, reus es confusionis in deo. qui autem <lb/>
            confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar <lb/>
            super illo, inquit, penes patrem meum, qui est<lb n="10"/>
            in caelis. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed enim plerique iam induxerunt animo ignoscendum  <lb/>
            esse, si quando, quae <milestone n="115" unit="altpage"/> ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. <lb/>
            porro blasphemia, quae nobis omni modo deuitanda est, haec <lb/>
            opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum<lb n="15"/>
            deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliaue materia <lb/>
            dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito <lb/>
            irascatur et dominus. ceterum si de omni blasphemia dictum <lb/>
            est, uestra causa nomen meum blasphematur, perimus <lb/>
            uniuersi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito<lb n="20"/>
            nomen lacessit. desinamus, et non blasphemabitur. immo <lb/>
            blasphemetur, dum sumus in obseruatione, non in exorbitatione <lb/>
            disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur. <lb/>
            o blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur <lb/>
            Christianum, cum propterea me detestatur! benedictio est

<note type="footnote"> 8] Matth. 10, 32. Luc. 9, 26. 19] Rom. 2, 24. Es. 52, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 quo*minus <hi rend="italic">A</hi> 3 respicias <hi rend="italic">A</hi> in qua <hi rend="italic">scripsi:</hi> in quam <hi rend="italic">B,</hi> qualem <hi rend="italic">A, <lb/>
            qua Rig</hi> 5 non, si <hi rend="italic">Hauereampius uerba</hi> si non ignoraris quod sis Christianus <lb/>
            <hi rend="italic">Scal post</hi> tamquam non Christianus <hi rend="italic">collocat</hi> 7 sin uero et dissimulaueris <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> enimuero et dissimulaberis <hi rend="italic">AB</hi> 8 in <hi rend="italic">del. Iun</hi> dno <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 ignoscendum <hi rend="italic">Gel:</hi> agnoscendam <hi rend="italic">A,</hi> ad cognoscendam <hi rend="italic">B,</hi> id ignoscendum <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 13 si quando quae <hi rend="italic">Rig:</hi> si quandoq; <hi rend="italic">A,</hi> si quandoque et <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            quandoque his quae <hi rend="italic">Gel</hi> 14 omnimodo <hi rend="italic">A,</hi> omnino <hi rend="italic">B</hi> 15 si qui <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            si quis <hi rend="italic">B</hi> 17 digna quae cui non inmerito irascatur <hi rend="italic">A</hi> 18 et] ei <hi rend="italic">Leopoldus<lb/>
             </hi>. 19 uestri <hi rend="italic">ABmg,</hi> uae cuius <hi rend="italic">B</hi> 20 caelestis <hi rend="italic">Bmg</hi> 22 blasphemetur, <lb/>
            dum sumus <hi rend="italic">Rig:</hi> dum sumus blasphemetur <hi rend="italic">AB</hi> 23 discipline <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            non dum reprobamur <hi rend="italic">om. A</hi> 24 0 <hi rend="italic">Urs:</hi> ob <hi rend="italic">AB</hi> 25 cristianum <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            propterea me <hi rend="italic">Iun:</hi> propter eam <hi rend="italic">AB</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="46"/>
            nominis maledictio custoditae disciplinae. si hominibus, inquit, <lb/>
            uellem placere, seruus Christi non essem. sed <lb/>
            idem alibi iubet, omnibus placere curemus. quemadmodum <lb/>
            ego, inquit, omnibus per omnia placeo. nimirum Saturnalia <lb/>
            et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? <lb n="5"/>
            an modestia et patientia ? an grauitate, an humanitate, an integritate? <lb/>
            proinde cum dicit, omnibus omnia factus sum, <lb/>
            ut omnes lucrifaciam: numquid idololatris idololatres? numquid <lb/>
            ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? sed <lb/>
            etsi non prohibet nos conuersari cum idololatris et adulteris et <lb n="10"/>
            ceteris criminosis dicens, ceterum de mundo exiretis, non <lb/>
            utique eas habenas conuersationis inmittit, ut, quoniam necesse <lb/>
            est et conuiuere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et <lb/>
            compeccare possimus. ubi est commercium uitae, quod apostolus <lb/>
            concedit, ibi ** peccare, quod nemo permittit. licet conuiuere <lb n="15"/>
            cum ethnicis,  <milestone n="115v" unit="altpage"/> commori non licet. conuiuamus cum  <lb/>
            omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. <lb/>
            pares anima sumus, non disciplina, compossessores <lb/>
            mundi, non erroris. quod si nobis nullum ius est communionis <lb/>
            in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter <lb n="20"/>
            fratres frequentare. quis hoc sustinere aut defendere potest? <lb/>
            Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. sabbata, <lb/>
            inquit, uestra et numenias et ceremonias odit anima <lb/>
            mea. nobis, quibus sabbata extranea sunt et numeniae et <lb/>
            feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et <lb n="25"/>
            Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant et

<note type="footnote"> 1] Gal. 1,10. 3] 1 Cor. 10, 33. 7] 1 Cor. 9, 22. 11] 1 Cor. 5,10. <lb/>
            22] Es. 1,14. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">uelim A</hi> 4 siturnalia <hi rend="italic">A</hi> 5 placeat <hi rend="italic">ex</hi> placebat <hi rend="italic">A</hi> 6 et patientia <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 8 omnes <hi rend="italic">B,</hi> omnibus <hi rend="italic">A</hi> \' idololatres <hi rend="italic">om. A</hi> 9 athnicis <hi rend="italic">A corr</hi>. <lb/>
            ethnicns] &amp; <hi rend="italic">A</hi> 11 caeterum <hi rend="italic">A</hi> egissetis <hi rend="italic">Pam</hi> 12 immittit ut <hi rend="italic">Ciacconius:<lb/>
             </hi> immutat (ium. <hi rend="italic">A) AJB</hi> 13 est <hi rend="italic">A,</hi> sit <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">(ante</hi> cominisceri) <lb/>
            <hi rend="italic">om. A</hi> 14 cum peccare <hi rend="italic">B</hi> ibi <hi rend="italic">Gel</hi> commertium <hi rend="italic">A</hi> 15 sibi <hi rend="italic">B <lb/>
            lacwnam signaui</hi> 16 commoueri <hi rend="italic">A</hi> cum omnibus <hi rend="italic">Gel:</hi> communibus <hi rend="italic">AB <lb/>
            17 laetemur A 18 paris animae A discipline A 19 est Pam: essetAB, <lb/>
            om. Gel</hi> 20 in eius modicum <hi rend="italic">B</hi> 21 frequentari <hi rend="italic">Iun</hi> 23 numenia <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            neomenias <hi rend="italic">B</hi> et ceremonias <hi rend="italic">om. A</hi> 24 numenię <hi rend="italic">A,</hi> neomeniae <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            26 et <hi rend="italic">post. add. Scal</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            strenae, consonant lusus, conuiuia constrepunt. o melior fides <lb/>
            nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum <lb/>
            sibi uindicat! non dominicum diem, non pentecosten, <lb/>
            etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne <lb/>
            Christiani uiderentur. nos ne ethnici pronuntiemur, non ueremur. <lb n="5"/>
            si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam tuos dies <lb/>
            tantum, sed et plures. nam ethnicis semel annuus dies quisque <lb/>
            festus est, tibi octauo quoque die. excerpe singulas sollemnitates <lb/>
            nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere <lb/>
            non poterunt. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed luceant, inquit, opera uestra. at nunc lucent <lb/>
            tabernae et ianuae nostrae. plures iam inuenias ethnicorum <lb/>
            fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. de ista <lb/>
            quoque specie quid uidetur ? si idoli honor est, sine dubio idoli <lb/>
            honor idololatria est. si hominis causa est, recogitemus omnem<lb n="15"/>
            idololatrian in hominis causam esse. recogitemus omnem idololatrian <lb/>
            in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum <lb/>
            homines retro fuisse etiam apud suos constet. itaque nihil <milestone n="116" unit="altpage"/>  <lb/>
            interest, superioris an huius saeculi uiris superstitio ista praestetur. <lb/>
            idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed<lb n="20"/>
            propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. <lb/>
            reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. bene quod <lb/>
            apposuit: et quae sunt dei deo. quae ergo sunt Caesaris? <lb/>
            scilicet de quibus tunc consultatio mouebatur, praestandusne <lb/>
            esset census Caesari an non. ideo et monetam ostendi sibi<lb n="25"/>
            dominus postulauit et de imagine, cuius esset, requisiuit, et <lb/>
            cum audisset Caesaris, reddite, ait, quae sunt Caesaris <lb/>
            Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris <lb/>
            Caesari, quae in nummo est, et imaginem dei deo, quae in <lb/>
            homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum.

<note type="footnote">11] Matth. 5, 16. 22] Matth. 22, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 conuiua <hi rend="italic">A corr</hi>. fides <hi rend="italic">om. A</hi> 6 dicam <hi rend="italic">om. A</hi> tuos <hi rend="italic">B,</hi> tamen <hi rend="italic">A,</hi> <lb/>
            suos <hi rend="italic">Ciacconius,</hi> duos <hi rend="italic">Lat,</hi> tantos <hi rend="italic">Wissotoa</hi> 8 festus ... die <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            octauus quisque dies <hi rend="italic">Urs</hi> 9 exsere <hi rend="italic">A,</hi> exere <hi rend="italic">Bmg,</hi> tege <hi rend="italic">B</hi> pentecostem <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 11 operae <hi rend="italic">A</hi> uestra <hi rend="italic">om. A</hi> lucent <hi rend="italic">Lat:</hi> luceant <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            12 inuenies <hi rend="italic">B</hi> 17 cum et ipsos <hi rend="italic">A</hi> 20 apponuntur <hi rend="italic">Lat</hi> 21 daemones <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            25 et <hi rend="italic">on. A</hi> 29 numo <hi rend="italic">A</hi> </note> 
<pb n="48"/>

            alioquin quid erit dei, si omnia Caesaris? ergo, inquis, honor.. <lb/>
            dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus ? non utique <lb/>
            quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis <lb/>
            honoratur, quantum in manifesto est, salua operatione, quae est <lb/>
            in occulto, ad daemonia perueniens. certi enim esse debemus, <lb n="5"/>
            si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum <lb/>
            deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et <lb/>
            Forculum a foribus et Limentinum a limine et ipsum Ianum a <lb/>
            ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, <lb/>
            cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia <lb n="10"/>
            et omnem spiritum inmundum per consecrationis obligamentum. <lb/>
            alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, <lb/>
            sed ibi nomen inueniunt, ubi et pignus. etiam apud <lb/>
            Graecos Apollinem Thyraeum et Antelios daemonas ostiorum <lb/>
            praesides legimus. haec igitur ab initio praeuidens spiritus <lb n="15"/>
            sanctus etiam ostia in superstitionem uentura praececinit per <lb/>
            antiquissimum propheten Enoch.  <milestone n="116v" unit="altpage"/> nam et alia ostia in balneis  <lb/>
            adorari uidemus. si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos <lb/>
            et lucernae et laureae pertinebunt. idolo feceris, quicquid ostio <lb/>
            feceris. hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia <lb n="20"/>
            nec tutum est subtrahere, quodcumque uni fuerit ostensum <lb/>
            utique omnium causa. scio fratrem per uisionem eadem nocte <lb/>
            castigatum grauiter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis <lb/>
            publicis serui coronassent. et tamen non ipse coronauerat aut <lb/>
            praeceperat; nam ante processerat et regressus reprehenderat <lb n="25"/>
            factum. adeo apud deum in huiusmodi etiam disciplina <lb/>
            familiae nostrae aestimamur. igitur quod attineat ad honores <lb/>
            regum uel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni <lb/>
            obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum

<note type="footnote">16] cf. supra p. 33,1. 22 sqq. 29] cf. Rom. 13, 7. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cesaris <hi rend="italic">A</hi> 4 in manifesta est operatione <hi rend="italic">A</hi> 5 hocculto <hi rend="italic">A corr</hi>._ <lb/>
            enim <hi rend="italic">om. A</hi> 6 <hi rend="italic">quo A</hi> hostiorum <hi rend="italic">A</hi> 7 pellatam <hi rend="italic">A</hi> 10 rapere* <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 singulatim <hi rend="italic">B</hi> 14 Thyraeum <hi rend="italic">Rig:</hi> tyreum <hi rend="italic">A,</hi> Oupaiov <hi rend="italic">Gangneius</hi> <lb/>
            16 hostia <hi rend="italic">A</hi> uenturam B 17 prophen <hi rend="italic">A</hi> alias <hi rend="italic">Rig</hi> 18 eorum <lb/>
            sunt <hi rend="italic">Gel</hi> qui <hi rend="italic">Scal:</hi> quae <hi rend="italic">AB</hi> hostiis <hi rend="italic">A</hi> adornentur <hi rend="italic">Iun</hi> 24 coronarint <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 25 deprehenderat. <hi rend="italic">Lat</hi> 26 de disciplina <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> in disciplina <lb/>
            <hi rend="italic">Wissowa</hi> 27 aestimatur <hi rend="italic">Gel</hi> attinet <hi rend="italic">Iun</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="49"/>
            subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra <lb/>
            limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. propterea <lb/>
            enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias <lb/>
            obsequentes erga regem Nabuchodonosor honorem imaginis eius <lb/>
            constantissime respuerunt probantes idololatrian esse, quicquid<lb n="5"/>
            ultra humani honoris modum ad instar diuinae sublimitatis <lb/>
            extollitur. sic et Daniel cetera Dario subnixus tamdiu fuit in <lb/>
            officio, quamdiu a periculo disciplinae uacaret. nam ne id <lb/>
            subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. <lb/>
            accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant<lb n="10"/>
            postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; <lb/>
            illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia  <lb/>
            poenarum. <milestone n="117" unit="altpage"/> Tu lumen es mundi et arbor uirens semper. si <lb/>
            templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. minus <lb/>
            dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem<lb n="15"/>
            noui lupanaris. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, <lb/>
            ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, <lb/>
            nullum putem periculum obseruari de flatu idololatriae, <lb/>
            quae interuenit. causae enim sunt considerandae, quibus praestatur<lb n="20"/>
            officium. eas mundas esse opinor per semetipsas, quia <lb/>
            neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de <lb/>
            alicuius idoli honore descendit. nullum denique cultum a deo <lb/>
            maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro. maledictus <lb/>
            enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. toga uero<lb n="25"/>
            etiam appellatione uirilis est. nuptias quoque celebrari non <lb/>
            magis deus prohibet quam nomen imponi. sed his accommodantur <lb/>
            sacrificia. sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii,

<note type="footnote">13] cf. Matth. 5, 14. Ps. 1, 3. 24] Deut. 22, 5. </note>

<note type="footnote"> 3 fratruum <hi rend="italic">A</hi> 4 nabucodonosor A 6 ultra <hi rend="italic">om. A</hi> 7 extollit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            caetera <hi rend="italic">A</hi> 9 illi <hi rend="italic">ABmg,</hi> ille <hi rend="italic">B</hi> 10 <hi rend="italic">accedant A</hi> cotidie <hi rend="italic">B sic<lb/>
             semper</hi> adfigant <hi rend="italic">B</hi> 12 et <hi rend="italic">om. A</hi> tenebrarum <hi rend="italic">om. A</hi> et] aut <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            15 domi <hi rend="italic">B</hi> 17 communi**um <hi rend="italic">A</hi> 18 nuptiarum <hi rend="italic">Bmg</hi> 19 idolatriae <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> 20 quae <hi rend="italic">om. A</hi> 26 appellatione <hi rend="italic">Gel:</hi> appellationis <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            28 sim uocatus <hi rend="italic">A,</hi> si inuocatus <hi rend="italic">B,</hi> si in uocatu. <hi rend="italic">Gel,</hi> si sim uocatus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs,</hi> si nec in uocatu <hi rend="italic">Lat</hi> adsacrificii <hi rend="italic">Rig:</hi> ad sacrificiis <hi rend="italic">A,</hi> in <lb/>
            sacrificiis <hi rend="italic">B</hi>\' </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. 1. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            et operae meae expunctio quantum sibi libet. utinam quidem <lb/>
            nec uidere possimus quae facere nobis nefas est. sed quoniam <lb/>
            ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in <lb/>
            quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. <lb/>
            plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium <lb n="5"/>
            enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliaue <lb/>
            opera in eiusmodi fungar. si propter sacrificium uocatus adsistam, <lb/>
            ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit <lb/>
            sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii. 
</p></div></div></body></text></TEI>