f De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam inretiti circa fidem naufragium sunt passi, cum bis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas, tum mendacium cupiditatis ministrum — taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat — negotiatio seruo dei apta est? ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. sit nunc aliqua iustitia quaestus secura de cupiditatis et mendacii obseruatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. sane non illa principalis idololatria? uiderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solacia sepulturae usui sunt. certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusue instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris ? nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controuersiam fieri. grauiora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt obseruationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. licet enim ab aliis fiat, non interest, si per 1 sapiat oportet] sapit Scal 6 scolarum A ac add. Urs, et [un -9 De grauioribus Lat, De negotiationibus Beraldus, De negotiatione uero Urs, De generalibus rationibus fort . si del. Seal 11 quum bis Heraldus: quamuis AB idolatria A 14 negociatio A 16 non erit B, nouerit A 19 sane] an Gel 20 idolalatria A eaedem Gel: eadem AB 21 ad add. [un 22 sepulture A 25 negatiomb.tue A 27 negociationibus A 30 nisi lun me. in nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. ex hoc, quod uetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. denique in alia causa non leuioris reatus praeiudicium istud obseruo. nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregaui, agnosco me neque lenocinium neque id genus lucrum alterius causa exercere posse. sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. ecce magis proximum praeiudicium. si publicarum uictimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. scilicet ad alios peruenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid maioris operae et erga daemonia turarius? nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. ipsius fidei conscientiam perrogemus. quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. neque enim inimicum exclusit. facile debuit de eo impetrare, quem cotidie pascit. nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum., Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo 5 strupo A corr . 6 cardinem A corr . 8 lucrum Gel: locorum AB 9 eclea A marceri A corr . 10 per se Gel: posse AB alios B, aliis Gel 13 eclesia A 14 si sup. uers. A 19 interrogationis signum posui idolo add. La Cerda 21 si del. Lat quo ore del. Rig 23 cellariam Gel 26 quotidie ex cotidie A 27 negociatio AB uiuam. iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. sero dicitur. ante enim fuit deliberandum ex similitudine prouidentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum uiribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea erubescat. sed et nunc habes dicta domini et exempla adimentia tibi omnem causationem. quid enim dicis? egebo. sed felices egenos dominus appellat. uictum non habebo: sed nolite, inquit, cogitare de uictu. et uestitus habemus exemplum lilia. substantia mihi opus erat: atquin omnia uendenda sunt et egentibus diuidenda. sed filiis et posteritati prouidendum: nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. sed condicionalis eram: nemo duobus dominis seruire potest. si uis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est id est angustias et cruciatus tuos uel corpus solum, quod in modum crucis est. parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. de artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacob et Iohannes uocati a domino et patrem nauemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei. nemo eorum, quos dominus allegit, non habeo, dixit, quo uiuam. fides famem non timet. scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum quam omne mortis genus. didicit non respicere uitam, quanto magis uictum? quotusquisque haec adimpleuit? sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. sic tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum 7] cf. Matth. 5, 3. 8] ib. 6, 25. 28. 9] cf. Luc. 18, 22. 10] Luc. 9, 62. 12] Matth. 6, 24. 13] cf. Matth. 16, 24. 4 sui A defectus Iwn: defunctus AB 5 post . et add. Urs 11 operi. Sed Rig: operis et AB, opera et Gel 13 crucem om. A 15 modum] domum Gel, dominio Ivm crucis Rig: xps AB, Christi Gel, Iwn 16 negociationibus A 17 dubitas del. Scal 19 dno A Iacobus B Ioannes B 21 mattheus A theloneo A 24 contempnendam A 26 quotuquisque A corr . hec A eius uice pestis etiam de longinquo deuitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in uniuersa serie humanae superstitionis, siue deis suis siue defunctis siue regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies. Sed de sacrificiis et sacerdotiis quid loquar? de spectaculis autem et uoluptatibus eiusmodi suum iam uolumen impleuimus. hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciuiae, interdum timiditati nostrae subscribimus aduersus fidem disciplinamque communicantes nationibus in idolicis rebus. de hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in huiusmodi seruus dei debeat siue habitu siue uictu uel quo alio genere laetitiae earum. gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, uitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: saeculum gaudebit, uos uero lugebitis. si cum saeculo gaudemus, uerendum est, ne cum saeculo et lugeamus. saeculo autem gaudente lugeamus et saeculo postea lugente gaudebimus. sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra diues in tormento ignis constitutus alternas malorum et bonorum uices aemula retributione compensant. sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. nunc ergo, inquis, recipiam meum uel rependam alienum. si hunc morem sibi homines de superstitione consecrauerunt, tu extraneus ab omni eorum uanitate quid participas idolothyta 15] Rom. 12, 15. 18] cf. 2 Cor. 6,14. 19] Ioann. 16, 20. 1 uitemus A 2 premisimus A 3 deis ex dehis A 7 de sacerdotiis B 10 lasciniae interdum om. A 11 fidem disciplinamque ABmg, fidei disciplinam B 12 communem ABmg nationibus in idolicis rebus. om. ABmg 13 prima A 14 modi] mundi A abitu A 15 letitiae J. 18 est sup. uers. A 20 gaudebimus ex gaudebis A 21 saeculo autem gaudente lugeamus om. A sed A 22 gaudebimus ex gaudemus A Lazarus Pam sinus A 24 et bonorum om. A 26 debitum B, titulum A nunc AB, non Bmg sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes uel tibi ab homine debetur, citra diei obseruationem luas uel recipias. da formam, in qua uelis agi tecum. cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus: sin uero et dissimulaueris, temptatus addictus es. certe siue hac siue iliac, reus es confusionis in deo. qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes patrem meum, qui est in caelis. Sed enim plerique iam induxerunt animo ignoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. porro blasphemia, quae nobis omni modo deuitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliaue materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. ceterum si de omni blasphemia dictum est, uestra causa nomen meum blasphematur, perimus uniuersi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. desinamus, et non blasphemabitur. immo blasphemetur, dum sumus in obseruatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur. o blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propterea me detestatur! benedictio est 8] Matth. 10, 32. Luc. 9, 26. 19] Rom. 2, 24. Es. 52, 5. 1 quo*minus A 3 respicias A in qua scripsi: in quam B, qualem A, qua Rig 5 non, si Hauereampius uerba si non ignoraris quod sis Christianus Scal post tamquam non Christianus collocat 7 sin uero et dissimulaueris Lat: enimuero et dissimulaberis AB 8 in del. Iun dno A 12 ignoscendum Gel: agnoscendam A, ad cognoscendam B, id ignoscendum Urs 13 si quando quae Rig: si quandoq; A, si quandoque et B, quandoque his quae Gel 14 omnimodo A, omnino B 15 si qui A, si quis B 17 digna quae cui non inmerito irascatur A 18 et] ei Leopoldus . 19 uestri ABmg, uae cuius B 20 caelestis Bmg 22 blasphemetur, dum sumus Rig: dum sumus blasphemetur AB 23 discipline A non dum reprobamur om. A 24 0 Urs: ob AB 25 cristianum A propterea me Iun: propter eam AB nominis maledictio custoditae disciplinae. si hominibus, inquit, uellem placere, seruus Christi non essem. sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia ? an grauitate, an humanitate, an integritate? proinde cum dicit, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam: numquid idololatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? sed etsi non prohibet nos conuersari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis dicens, ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conuersationis inmittit, ut, quoniam necesse est et conuiuere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus. ubi est commercium uitae, quod apostolus concedit, ibi ** peccare, quod nemo permittit. licet conuiuere cum ethnicis, commori non licet. conuiuamus cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris. quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare. quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. sabbata, inquit, uestra et numenias et ceremonias odit anima mea. nobis, quibus sabbata extranea sunt et numeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant et 1] Gal. 1,10. 3] 1 Cor. 10, 33. 7] 1 Cor. 9, 22. 11] 1 Cor. 5,10. 22] Es. 1,14. 2 uelim A 4 siturnalia A 5 placeat ex placebat A 6 et patientia om. A 8 omnes B, omnibus A \' idololatres om. A 9 athnicis A corr . ethnicns] & A 11 caeterum A egissetis Pam 12 immittit ut Ciacconius: immutat (ium. A) AJB 13 est A, sit B et (ante cominisceri) om. A 14 cum peccare B ibi Gel commertium A 15 sibi B lacwnam signaui 16 commoueri A cum omnibus Gel: communibus AB 17 laetemur A 18 paris animae A discipline A 19 est Pam: essetAB, om. Gel 20 in eius modicum B 21 frequentari Iun 23 numenia A, neomenias B et ceremonias om. A 24 numenię A, neomeniae B 26 et post. add. Scal strenae, consonant lusus, conuiuia constrepunt. o melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi uindicat! non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani uiderentur. nos ne ethnici pronuntiemur, non ueremur. si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam tuos dies tantum, sed et plures. nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octauo quoque die. excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt. Sed luceant, inquit, opera uestra. at nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. plures iam inuenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. de ista quoque specie quid uidetur ? si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. itaque nihil interest, superioris an huius saeculi uiris superstitio ista praestetur. idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. quae ergo sunt Caesaris? scilicet de quibus tunc consultatio mouebatur, praestandusne esset census Caesari an non. ideo et monetam ostendi sibi dominus postulauit et de imagine, cuius esset, requisiuit, et cum audisset Caesaris, reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. 11] Matth. 5, 16. 22] Matth. 22, 21. 1 conuiua A corr . fides om. A 6 dicam om. A tuos B, tamen A, suos Ciacconius, duos Lat, tantos Wissotoa 8 festus ... die om. A octauus quisque dies Urs 9 exsere A, exere Bmg, tege B pentecostem B 11 operae A uestra om. A lucent Lat: luceant AB 12 inuenies B 17 cum et ipsos A 20 apponuntur Lat 21 daemones B 25 et on. A 29 numo A alioquin quid erit dei, si omnia Caesaris? ergo, inquis, honor.. dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus ? non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salua operatione, quae est in occulto, ad daemonia perueniens. certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et Forculum a foribus et Limentinum a limine et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum inmundum per consecrationis obligamentum. alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inueniunt, ubi et pignus. etiam apud Graecos Apollinem Thyraeum et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. haec igitur ab initio praeuidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem uentura praececinit per antiquissimum propheten Enoch. nam et alia ostia in balneis adorari uidemus. si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. idolo feceris, quicquid ostio feceris. hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere, quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa. scio fratrem per uisionem eadem nocte castigatum grauiter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis serui coronassent. et tamen non ipse coronauerat aut praeceperat; nam ante processerat et regressus reprehenderat factum. adeo apud deum in huiusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimamur. igitur quod attineat ad honores regum uel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum 16] cf. supra p. 33,1. 22 sqq. 29] cf. Rom. 13, 7. 1 cesaris A 4 in manifesta est operatione A 5 hocculto A corr ._ enim om. A 6 quo A hostiorum A 7 pellatam A 10 rapere* A 12 singulatim B 14 Thyraeum Rig: tyreum A, Oupaiov Gangneius 16 hostia A uenturam B 17 prophen A alias Rig 18 eorum sunt Gel qui Scal: quae AB hostiis A adornentur Iun 24 coronarint A 25 deprehenderat. Lat 26 de disciplina Oehlerus, in disciplina Wissowa 27 aestimatur Gel attinet Iun subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor honorem imaginis eius constantissime respuerunt probantes idololatrian esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar diuinae sublimitatis extollitur. sic et Daniel cetera Dario subnixus tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae uacaret. nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor uirens semper. si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem noui lupanaris.