II. DE IDOLOLATRIA. Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quodque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. omitte titulos, opera recognosce. idololatres idem homicida est. quaeris quem occiderit? si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum nec inimicum, sed ipsum se. quibus insidiis? erroris sui. quo telo? offensa dei. quot plagis? quotquot idolo latriis . qui negat idololatren perisse, is negabit idolola tren homicidium fecisse. perinde adulterium et stu pram in eodem recognoscas; nam qui falsis deis seruit, si ne dub io adulter est ueritatis, quia omne falsum adulterium est. sic et stupro mergitur. quis enim immun dis spiritibus cooperator non conspurcatus et cons tupr atus incedit? atque adeo scripturae sanctae stupri uoca- bulo utuntur in idololatriae exprobratione. fraudis condi cio ea est opinor, si quis alienum rapiat aut alii debitum deneget , et utique erga hominem admissa fraus maximi mi crim nis nomen est. at enim idololatria fraudem deo facit honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidii reatu non liberatur. post talia crimina, tam exitiosa, 5 quodque Iu/n, Seal: quoque AB 7 opera Lat: operas AB item Oehlerus 8 occident B 9 se ipsum B quod telo A 11 negauit A 12 perinde Gel: proinde AB 13 sq . ueritatis - est om. A 14 in stupro B 15 cooperator ABmg, operatus B conspurgatus A 18 est om. A 19 arga A 20 at enim ad A deo om. A 23 aeque] tres litterae fuerunt A 24 homicidi A tam deuoratoria salutis cetera quoque aliquem ad modum et seorsum perinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant. in illa et concupiscentiae, saeculi. quae enim idololatriae sollemnitas sine ambitione cultus et ornatus? in illa lasciuiae et ebrietates, cum plurimum uictus et uentris et libidinis causa frequententur. in illa iniustitia. quid enim iniustius ea quae iustitiae patrem nescit? in illa etiam uanitas, cum tota eius ratio uana sit. i n illa mendacium, cum tota substantia eius mendax sit. ita fit, ut omnia in idololatria et in omnibus idolola tria de prehendatur. sed et alias, cum uniuersa delicta aduer sus deum sapiant, nihil autem, quod aduersus deum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian admittit qui cun que delinquit. id enim facit quod ad idolorum man cipes per tinet. Sed uniuersa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates, remaneat idololat ria in eo quod ipsa est. sufficit sibi tam inimicum deo nom en, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tot uenas diffundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecauenda sit idololatriae latitudo, quoniam multifariam seruos dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subuertit. plerique idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam, si quis aut incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione reputandum. at enim, dominus, quam e extensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium etiam in con cupisc entia designat, si oculum quis impegerit 1 ad aliquem ad A, ad aliquem B 2 perinde scripsi: proinde AB conditionem A sic fere semper repraesentat AB 4 sollempnitas A 8 mendatium A 10 depraehendatur A 11 dominum B 13 idololatriam B sic fere semper 17 remaneant. Idololatria A 19 diffundit Urs, Rig: defundit AB 23 existimant his B, existimantes A interpretandam Å 24 quid A polluceat Pam: proluceat AB 25 sacerdotiis Bmg, sacerdotibus AB libidinose et anima m commouerit impudice, cum homicidium etiam in uerbo maledicti uel conuicii iudicat et in omni impetu irae et in ne glegentia caritatis in fratrem. sicut Iohannes do cet ho micidam esse qui oderit fratrem. alioquin in modi co consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei do mini um de disciplina, qua nos aduersus diaboli latitudines munit, si in his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes d ecre uerunt uindicanda. quomodo abundabit iustitia nostra su per scribas et pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam aduersariae eius id est iniustitiae perspexerimus? quod si caput iniustitiae idololatria est, prius est, uti aduersus abundantiam idololatriae praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscim us . Idolum aliquamdiu retro non erat. priusquam huius mo us tri artifices ebullissent, sola templa et uacuae aedes era ut , sicut in hodiernum quibusdam locis uetustatis uestigia permanent. tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. at ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et profectum. exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. neque enim interest, an p lastes effingat, an caelator exculpat, an phrygio detegat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lap ide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, n e qui pu tet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. ad hoc necessaria est uocabuli interpretatio. εί̉δος Graece formam 3] cf. 1 Ioann. 3, 15. 2 conuicii iudicii iudicat B, al. deest iudicii Bmg 5 dominium lun: domini AB 6 latitudines Urs, Big: altitudines AB innuit B in A non habere videtur 10 capud A 12 in om. B 14 aliquandiu A 15 ebulissent A 17 non isto (in om.) A 22 et inde A 24 celator A exsculpat B phrygrio testexat A 26 filo Bmg, figulo AB 28 quam A quam A 29 at A 30 hoc om. A edos A (?) grece A sonat; ab eo per diminutionem εἵδωλον de ductum ; aeque apud nos forma formulam fecit. igitur omnis forma uel formula idolum se dici exposcit. inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et seruitus. inde et omnis idoli artifex eiusdem et unius est criminis, nisi parum idololatrian populus admisit, quia simulacrum uituli et non hominis sibi consecrauit. Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex diuina proclamat, ne feceris idolum, et coniungens, neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit seruis dei. antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, q uae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian uersu ros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo aduer lus deum consecrarentur. omnia igitur colit humanus er ror praeter ipsum omnium conditorem. eorum imagines ido la , imaginum consecratio idololatria. quicquid idolola tria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse est. denique idem Enoch simul et cultores ido i et fabricatores in comminatione praedamnat. et rursus: iuro uobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis tristitia parata est. qui seruitis lapidibus et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles et seruitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus infernis et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis inuenietis auxilium. Esaias uero, -10] Ex. 20, 3. Deut. 5, 8. 22] cf. Das Buch Henoch (iib. v. A. Dillmann, p. 72) 99, 6 sqq. 1 deminutionem Iun idolum A post deductum distinxi deductum, quae (sc . diminutio) aeque Hartelius aput A 2 forma addidi 6 qui B hominis A, omnis B 7 tamen A 10 feceris A, feceritis B 13 Enoch Rig: enim hoc AB praedicens Enoch Pam 14 sensum B 15 continetur A 17 dominum B 19 quicquid idololatra B 22 praedamnat prorsus: Iuro Iun 23 et perditionis Iun, Rig tristitia A, paenitentia B 26 demoniis A 27 infernis Harrisius: infamis AB, infamibus Pam, Lat, insanis Urs, in fanis Oehlerus 28 hab A eseias A XX. Tert. I. 3 testes, ait, uos estis, si est deus absque me. et non erant tunc qui fingunt et exculpunt, omnes uani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. et deinceps tota illa pronuntiatio quam artifices, quam cultores detestatur. cuius clausula est: cognoscite, quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare possit. † ubi aeque Dauid et factores. tales fiant, inquit, qui faciunt ea. et quid ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram? quid recolam de scripturis? quasi aut non sufficiat uox spiritus sancti aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnauerit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat? Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet si quis eam disciplinam norit. iam illa ob ici soli ta uox, non habeo aliud quo uiuam, districtius repercu ti po test: uiuere ergo habes? quid tibi cum deo est, si tuis legibus ui uis ? tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in peccatis perseuerare ex ista interpretatione. n ec enim quisquam nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum. item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus suis unusquisque operetur ad uictum. si hoc: praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis membris uictum elaborare. pateat igitur ecclesia omnibus, qui 1] Es. 44, 8—9. 5] Es. 44, 20. 7] Ps. 115, 8. 18] 1 Cor. 7, 20. 23] 1 Thess. 4, 11. 4 pronunciatio A bis qua in B 6 terra] errant Patn 6 uti Iun 9 suffiat A 13 respondebimus B 15 eam] eius Iun 17 si tuis A, sit uis B uiiuisj A, om. B vulgo 19 distinctionem correxi 20 interpraetatione A enim A non habere videtur, om. B 23 ut B manibus del. Scal 24 suis om. B unusque A 26 balneares Oehlerus, balneatores AB, balnearios Gel, et aleatores Rig manibus et suo opere tolerant, si nulla exceptio est artium quas dei disciplina non recipit. sed ait quidam aduersus similitudinis interdictae propositionem: cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae. alioquin si haec ut aduersarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi uetat, ali bi ma ndat? si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpen tis s uspenis in modum figuram designasse dominicae crucis a se pentibus id est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semet i psam diabolum id est serpentem interfectum suspendit, siue quae alia figurae istius expositio dignioribus reuelata est, dummodo. ap ostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse. bene, quod idem deus et lege uetuit similitudinem fieri et extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit. si eundem deum obseruas, habes legem eius, ne feceris similitudinem. si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias aduersus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.