<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias 
idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed
quoniam quidam istis diebus provocavit defendens sibi perseverantiam
professionis istius, paucis utar. Non allego, quod idola honoret,
quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem
addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum,
praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi. Unum
propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, <bibl n="Gen. VI. 2."/>
proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a
<pb xml:id="v.1.p.78"/>

deo. O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes
testimonium reddunt! Expelluntur mathematici, sicut angeli
eorum. Urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum
angelis eorum. Eadem poena est exitii discipulis et magistris.
<bibl n="Matth. II."/> Sed magi et astrologi ab oriente venerunt. Scimus magiae et
astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes
natum Christum annuntiaverunt, primi muneraverunt. Hoc nomine
Christum, opinor, sibi obligaverunt. Quid tum? Ideo nunc et
mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? De Christo
scilicet est mathesis hodie, stellarum Christi, non Saturni et Martis
et cuiusque ex eodem ordine mortuorum observat et praedicat.
At enim scientia ista usque ad evangelium fuit concessa, ut
Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretetur.
Nam et tus illud et myrrham et aurum ideo infanti tunc
domino obtulerunt, quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis,
quam Chritus erat adempturus. Quod igitur isdem
magis somnium sine dubio ex dei voluntate suggessit, ut irent in
sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua
incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus
est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant
ignorabat. Adeo viam rectam et disciplinam intellegere de-
<pb xml:id="v.1.p.79"/>

bemus. Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic
et alia illa species magiae, quae miraculis operatur, etiam adversus
Moysen aemulata patientiam dei traxit ad evangelium usque.
Nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc
de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis
suae etiam spiritum sanctum per manuum impositionem enundinaret, <bibl n="Act. App. VIII, 18 sqq."/>
maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus,
qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem adversabatur apostolis,
luminum amissione multatus est. Hoc et astrologi retulissent, <bibl n="Act. App. XIII, 6 sqq."/>
credo, si qui in apostolos incidisset. Attamen cum magia
punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere
damnatur. Post evangelium nusquam invenias aut sophistas aut
Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane
punitos. Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aevi?
Nonne infatuavit deus sapientiam huius saeculi? Nihil scis, mathematice, <bibl n="I. Cor. I, 20."/>
si nesciebas te futurum Christianum. Si sciebas, hoc
quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione.
Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit.
Non est tibi pars neque sors in ista ratione. Non potest <bibl n="Act. App. VIII, 21."/>
regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.</p><pb xml:id="v.1.p.80"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris
professoribus litterarum. Immo non dubitandum affines illos esse
multimodae idololatriae. Primum quibus necesse est deos nationum
praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica
quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem observare,
ut quibus vectigalia sua supputent. Quis ludimagister
sine tabula septem idolorum Quinquatria tamen frequentabit?
Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini
consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo verbotenus de idolothyto
esse dicatur, pro idololatra vitetur. Quid minus est
inquinamenti eo, quam praestat quaestus et nominibus et honoribus
idolo nuncupatus? Quam Minervalia Minervae, quam Saturnalia
<pb xml:id="v.1.p.81"/>

Saturni, quem etiam serviculis sub tempore Saturnalium
celebrari necesse est. Etiam strenae captandae et septimontium,
et brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia,
flore scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant, creatis
schola honoratur feriis. Idem fit idoli natali; omnis diaboli
pompa frequentatur. Quis haec competere Christiano existimabit,
nisi qui putabit convenire etiam non magistro? Scimus dici posse:
Si docere litteras dei servis non licet, etiam nec discere licebit,
et, Quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam,
vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum
sit ad omnem vitam litteratura? Quomodo repudiamus saecularia
studia, sine quibus divina non possunt?  Videamus igitur necessitatem
<pb xml:id="v.1.p.82"/>

 litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti
non posse, ex parte vitari. Fideles magis discere quam docere
litteras capit; diversa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis
litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio,
dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat,
<bibl n="Exod. XXIII, 13."/> testimonium dicit. Deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex
prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in vano
conlocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis.
Quaere, an idololatriam committat qui de idolis catechizat.
At cum fidelis haec discit, si iam sapit quid sit, neque recipit
neque admittit, multo magis si nondum sapit. Aut ubi coeperit
sapere, prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de
deo et fide. Proinde illa respuet nec recipiet, et erit tam tutus,
quam qui sciens venenum ab ignaro accipit nec bibit. Huic necessitas
ad excusationem deputatur, quia. aliter discere non potest.
Tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere,
quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus
inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister
non frequentabit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis
<pb xml:id="v.1.p.83"/>

cupiditatem radicem omnium malorum qua quidam irretiti circa
fidem naufragium sunt passi (quamvis et idololatria ab eodem
apostolo dicta sit cupiditas), tum mendacium cupiditatis ministrum
(taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat) — negotiatio
servo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa
adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi.
Sit nunc aliqua iustitia quaestus, secura de cupiditatis et
mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor,
quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne
daemonium saginat. Sane, non illa principalis idololatria? Viderint,
si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis
<pb xml:id="v.1.p.84"/>

sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia,
nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe
cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis,
de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve
instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum
demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine
periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his
tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab
aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo
alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod vetor facere,
intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique
in alia causa non levioris reatus praeiudicium istud observo.
Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil
aut operae aut conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem
meam a lupanaribus segregavi, agnosco me neque lenocinium neque
id genus locorum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii
interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri:
nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat.
Ecce magis proximum praeiudicium. Si publicarum victimarum redemptor
ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere?
Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis?
<pb xml:id="v.1.p.85"/>

 Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet
ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si,
antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis
idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae
incendiis odorum perpetratur, et quid maioris operae et erga
daemonia turarius. Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine
turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore
Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes
aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia
exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat?
Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide.
Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare,
quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio,
quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat,
carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur
idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplau- 
<pb xml:id="v.1.p.86"/>

dimus, si post fidem obsignatam dicimus: Non habeo quo vivam
Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero
dicitur. Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentissimi
aedificis illius, qui prius sumptus operis cum viribus suis
supputat, ne, ubi coeperit, defunctus postea erubescat. Sed et
nunc habes dicta domini exempla adimentia tibi omnem causationem.
<bibl n="Matth. V, 3."/> Quid enim dicis? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat.
Victum non habebo: sed Nolite, inquit, cogitare de victu;
<bibl n="Matth. VI. 25. 28."/> et vestitus habemus exemplum lilia. Substantia mihi opus erat:
<bibl n="Luc. XVIII, 22."/> atquin omnia vendenda sunt et egentibus dividenda. Sed filiis et
posteritati providendum: nemo aratro manum imponens et retro
<bibl n="Luc. IX, 62."/> spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus
<bibl n="Matth. VI, 24."/> dominis servire potest. Si vis domini discipulus esse, crucem
<bibl n="Matth. XVI, 24."/> tuam tollas et dominum sequaris necesse est, id est, angustias et
cruciatus tuos, vel corpus solum, quod in modum crucis est.
Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus
et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et
parentum causa dubitas? Iam tunc demonstratum est nobis et
pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda,
<pb xml:id="v.1.p.87"/>

cum Iacobus et Ioannes vocati a domino et patrem navemque <bibl n="Matth. IV, 21. 22."/>
derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam <bibl n="Matth. IX, 9."/>
sepellre patrem tardum fuit fidei. Nemo eorum, quos dominus <bibl n="Matth. VIII, 12 sqq."/>
allegit, Non habeo, dixit, quo vivam. Fides famen non timet. Scit <bibl n="Luc. IX, 59."/>
etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum, quam
omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum?
Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines
difficilia, penes deum facilia. Si tamen nobis de mansuetudine <bibl n="Luc. XVIII, 26. 27."/>
et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates
necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius vice pestis
etiam de longinquo devitemus, non in his tantum quae praemisimus,
sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis
suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus
immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo
per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.</p></div></div></body></text></TEI>